@Tempora/Pasc7-6 [Invit] @Tempora/Pasc7-0:Responsory Breve Nona:1 s/R.br. // [Ant Matutinum] @Tempora/Pasc7-0::3-5 s/103/47;67;103/ [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 4:38-44 In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus. Et réliqua. _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Comm. in Luc. tom. 4 Si virum a dæmónio liberátum, ánimum ab immúnda cogitatióne purgátum significáre dixérimus: fémina fébribus tenta, sed ad impérium Dómini curáta, carnem osténdit a concupiscéntiæ suæ fervóre per continéntiæ præcépta frenátam. Omnis enim amaritúdo et ira et indignátio et clamor et blasphémia spíritus immúndi furor est: fornicatiónem vero, immunditiam, libidinem, concupiscéntiam malam et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, febrem illecebrósæ carnis intéllige. [Responsory1] @Tempora/Pasc7-4 [Lectio2] Et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam imperávit febri: et dimisit illam. Modo Salvátor rogátus, modo ultro curat ægrótos: osténdens se contra peccatórum quoque passiónes précibus semper annúere fidélium, et ea, quæ ipsi mínime in se intélligunt, vel intelligénda dare vel étiam non intellécta dimíttere: juxta quod Psalmísta póstulat: Delicta quis intélligit? Ab occúltis meis munda me, Dómine. [Responsory2] @TemporaOP/Pasc7-3 [Lectio3] Et contínuo surgens ministrábat illis. Naurále est febricitántibus incipiénte sanitáte lasséscere et ægrotatiónis seníre moléstiam: verum sánitas, quæ Dómini confértur império, simul tota redit. Nec solum ipsa redit: sed et tanto róbore comitánte, ut contínuo ministráre suffíciat: et juxta leges tropologíæ, membra, quæ servíerant immundítiæ ad iniquitátem, ut fructificárent morti, sérviant justítiæ in vitam ætérnam. [Responsory3] @TemporaOP/Pasc7-3 [Ant Laudes] @Tempora/Pasc7-0:Ant Vespera:1 s/$/;;92;99;62;210;148/ s/Cum/Dum/ [Ant 2] Véspere autem facto, cum sol occidísset, veniébant ad Jesum omnes male habéntes: at ille, síngulis manus impónens, curábat eos, allelúja.