@Tempora/Pasc7-1 [Invit] @Tempora/Pasc7-0:Responsory Nona:1 s/R.br. // [Ant Matutinum] @Tempora/Pasc7-0::1 s/$/;67;103/ @Tempora/Pasc7-0:Versum 1 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 3:16-21 In illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 12 in Joann. Nostis, fratres, quia invidia diáboli mors intrávit in mundum. Jesus autem Filius Dei mortem suscepit et mortem suspéndit in cruce, et de ipsa morte liberántur mortáles. Sicut, inquit, Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Filium hóminis. Magnum sacramentum. Quomodo qui intuebantur illum serpéntem, non períbant morsibus serpentum; sic qui intuentur fide mortem Christi, sanántur a mórsibus peccatórum. Sed illi sanabántur ad vitam temporálem, hi autem ad vitam ætérnam. [Lectio2] Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Ergo, quantum in médico est, sanáre venit ægrótum. Ipse se interimít, qui præcépta médici serváre non vult. Venit Salvátor in mundum. Quare Salvátor dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut júdicet mundum? Salvári non vis ab ipso? ex te judicáberis. Et quid dicam, Judicáberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicátur. Qui autem non credit: quid dictúrum sperábas, nisi, Judicátur? Jam, inquit, judicátus est. [Responsory2] R. Disciplinam et sapiéntiam dócuit eos Dóminus, allelúja: firmávit in illis grátiam Spíritus Sancti, * Et intelléctu adimplévit corda eórum, allelúja, allelúja. V. Repentíno namque sónitu Spíritus Sanctus super eos venit. R. Et intelléctu adimplévit corda eórum, allelúja, allelúja. [Lectio3] Nondum apparuit judicium: sed jam factum est judicium. Novit enim Dóminus qui sunt ejus: novit qui permaneant ad corónam, qui permaneant ad flammām. Novit in área sua tríticum, novit et páleam: novit ségetem, novit et zizánia. Jam judicátus est qui non credit. Quare judicátus? Quia non credit in nomine unigéniti Fílii Dei. Hoc est autem judicium: quja lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras quam lucem: erant enim mala ópera eórum. [Responsory3] @TemporaM/Pasc7-3::1-2 s/\*/* Allelúja.\nV./s s/, †.*/./ @Psalterium/Common/Prayers:Alleluia:1 s/v/R/ [Ant Laudes] @Tempora/Pasc7-0:Ant Vespera:1 s/$/;;92;99;62;210;148/ s/Cum/Dum/