[Officium] @Tempora/Pasc6-5 [Rule] no Te Deum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act 4:23-26 23 Dimíssi (Petrus et Joánnes) venérunt ad suos, et annuntiavérunt eis quanta ad eos príncipes sacerdótum et senióres dixíssent. 24 Qui cum audíssent, unanímiter levavérunt vocem ad Deum, et dixérunt: Dómine, tu es qui fecísti cælum et terram, mare et ómnia quæ in eis sunt: 25 qui Spíritu Sancto per os patris nostri David púeri tui dixísti: Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? 26 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus. [Responsory1] @TemporaOP/Pasc5-5 [Lectio2] !Act 4:27-30 27 Convenérunt enim vere in civitáte ista advérsus sanctum púerum tuum Jesum, quem unxísti, Heródes et Póntius Pilátus, cum géntibus et pópulis Israël, 28 fácere quæ manus tua et consílium tuum decrevérunt fíeri. 29 Et nunc, Dómine, réspice in minas eórum, et da servis tuis cum omni fidúcia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam exténdas ad sanitátes, et signa, et prodígia fíeri per nomen sancti Fílii tui Jesu. [Responsory2] @TemporaOP/Pasc5-5 [Lectio3] !Act 4:31-34 31 Et cum orássent, motus est locus in quo erant congregáti: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et loquebántur verbum Dei cum fidúcia. 32 Multitúdinis autem credéntium erat cor unum et ánima una: nec quisquam eórum quæ possidébat, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia. 33 Et virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri: et grátia magna erat in ómnibus illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. [Responsory3] @TemporaOP/Pasc5-5 [Ant 2] @TemporaOP/Pasc5-5 [Ant 3] @TemporaOP/Pasc5-5