[Officium] @Tempora/Pasc6-4 [Rule] no Te Deum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act 4:1-6 1 Loquéntibus (Petro et Joánne) ad pópulum, supervenérunt sacerdótes, et magistrátus templi, et Sadducǽi, 2 doléntes quod docérent pópulum, et annuntiárent in Jesu resurrectiónem ex mórtuis: 3 et injecérunt in eos manus, et posuérunt eos in custódiam in crástinum: erat enim jam véspera. 4 Multi autem eórum qui audíerant verbum, credidérunt: et factus est númerus virórum quinque míllia. 5 Factum est autem in crástinum, ut congregaréntur príncipes eórum, et senióres, et scribæ, in Jerúsalem: 6 et Annas princeps sacerdótum, et Caíphas, et Joánnes, et Alexánder, et quotquot erant de génere sacerdotáli. [Responsory1] @TemporaOP/Pasc5-4 [Lectio2] !Act 4:7-10 7 Et statuéntes eos in médio, interrogábant: In qua virtúte, aut in quo nómine fecístis hoc vos? 8 Tunc replétus Spíritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Príncipes pópuli, et senióres, audíte: 9 si nos hódie diiudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, 10 notum sit ómnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nómine Dómini nostri Jesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. [Responsory2] @TemporaOP/Pasc5-4 [Lectio3] !Act 4:11-14 11 Hic est lapis qui reprobátus est a vobis ædificántibus, qui factus est in caput ánguli: 12 et non est in álio áliquo salus. Nec enim áliud nomen est sub cælo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri. 13 Vidéntes autem Petri constántiam, et Joánnis, compérto quod hómines essent sine lítteris, et idiótæ, admirabántur, et cognoscébant eos quóniam cum Jesu fúerant: 14 hóminem quoque vidéntes stantem cum eis, qui curátus fúerat, nihil póterant contradícere. [Ant 2] @TemporaOP/Pasc5-5 [Ant 3] @TemporaOP/Pasc5-5