[Officium] @Tempora/Pasc6-2 [Rule] no Te Deum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act 2:37-39 37 Compúncti sunt corde (Judǽi), et dixérunt ad Petrum et ad réliquos Apóstolos: Quid faciémus, viri fratres? 38 Petrus vero ad illos: Pœniténtiam, inquit, ágite, et baptizétur unusquísque vestrum in nómine Jesu Christi in remissiónem peccatórum vestrórum: et accipiétis donum Spíritus Sancti. 39 Vobis enim est repromíssio, et fíliis vestris, et ómnibus qui longe sunt, quoscúmque advocáverit Dóminus Deus noster. [Responsory1] @TemporaOP/Pasc5-5 [Lectio2] !Act 2:40-43 40 Aliis étiam verbis plúrimis testificátus est, et exhortabátur eos, dicens: Salvámini a generatióne ista prava. 41 Qui ergo recepérunt sermónem ejus, baptizáti sunt: et appósitæ sunt in die illa ánimæ círciter tria míllia. 42 Erant autem perseverántes in doctrína Apostolórum, et communicatióne fractiónis panis, et oratiónibus. 43 Fiébat autem omni ánimæ timor: multa quoque prodígia et signa per Apóstolos in Jerúsalem fiébant, et metus erat magnus in univérsis. [Responsory2] @TemporaOP/Pasc5-5 [Lectio3] !Act 2:44-47 44 Omnes étiam qui credébant, erant páriter, et habébant ómnia commúnia. 45 Possessiónes et substántias vendébant, et dividébant illa ómnibus, prout cuíque opus erat. 46 Quotídie quoque perdurántes unanímiter in templo, et frangéntes circa domos panem, sumébant cibum cum exsultatióne et simplicitáte cordis, 47 collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem. Dóminus autem augébat qui salvi fíerent quotídie in idípsum. [Responsory3] @TemporaOP/Pasc5-5 [Ant 2] @TemporaOP/Pasc5-5 [Ant 3] @TemporaOP/Pasc5-5