@Tempora/Pasc6-0 [Rule] 3 lectiones 1 nocturn [Ant 1] @TemporaOP/Pasc5-5:Ant 3 [Lectio1] Lectio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Cap. 15 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me. Et réliqua. _ Homilía sancti Cyrilli Epíscopi Alexandríni !Comment. in cap. 15 Joann. Identitátem substántiæ Filii ac Patris osténdens, cum veritátis Spíritum díxerit, a Patre illum procédere asséruit: ut in unam ratiónem Deitátis Trinitas constringerétur. Quando ígitur vénerit Paráclitus, ait, Spiritus veritátis, id est meus, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me. Quómodo autem perhibébit? Magna in vobis et per vos mirácula fáciens, divinæ meæ potestátis atque virtútis testis erit gravíssimus. Spíritus enim meus est, qui operábitur in vobis: sed sicut meus est, sic et Dei Patris. [Responsory1] @TemporaOP/Pasc5-4 [Lectio2] Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizémini. Si enim, inquit, vobis téstibus, tot tantáque mirabília feci, sic Paráclitus quoque in vobis simília fáciet: nec tamen Judæi ad melióra reducéntur. Nolíte conturbári, si oratióne vestra convértere illos non poteritis; sed mementóte ubique sermónis mei: non esse discípulum super strum, sed nec servum dómino suo majórem. [Responsory2] @TemporaOP/Pasc5-4 [Lectio3] Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis qui intérficit vos arbitrétur obséquium se præstáre Deo. Summum ómnium periculórum prædixit: non ut formídine ad ignaviam discipulórum redúceret ánimos, sed ut máximus mortis pavor (quóniam præscirétur) contémptus, fortióres ad subeúnda perícula rédderet. Nam qui majus contemnunt, ii quomodo minóra timébunt? [Responsory3] @TemporaOP/Pasc5-4 [Capitulum Laudes] @TemporaOP/Pasc5-4 [Capitulum Sexta] @TemporaOP/Pasc5-4 [Capitulum Nona] @TemporaOP/Pasc5-4 [Versum 3] @TemporaOP/Pasc5-4:Versum 1OP