[Rank] @Tempora/Pasc4-4 [Rule] no Te Deum [Lectio1] De Epístola prima beáti Petri Apóstoli !1 Pet 3:18-20 18 Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, justus pro injústis, ut nos offérret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu. 19 In quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus véniens prædicávit: 20 qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábant Dei patiéntiam in diébus Noë, cum fabricarétur arca: in qua pauci, id est octo ánimæ, salvæ factæ sunt per aquam. [Responsory1] @Tempora/Pasc4-0 [Lectio2] !1 Pet 3:21-22 21 Quod et vos nunc símilis formæ salvos fecit baptísma: non carnis deposítio sórdium, sed consciéntiæ bonæ interrogátio in Deum per resurrectiónem Jesu Christi. 22 Qui est in déxtera Dei, deglútiens mortem ut vitæ ætérnæ herédes efficerémur: proféctus in cælum subjéctis sibi Ángelis, et Potestátibus, et Virtútibus. [Responsory2] @Tempora/Pasc4-0 [Lectio3] !1 Pet 4:1-3 1 Christo ígitur passo in carne, et vos eádem cogitatióne armámini: quia qui passus est in carne, désiit a peccátis: 2 ut jam non desidériis hóminum, sed voluntáti Dei, quod réliquum est in carne vivat témporis. 3 Súfficit enim prætéritum tempus ad voluntátem géntium consummándam his qui ambulavérunt in luxúriis, desidériis, vinoléntiis, comessatiónibus, potatiónibus, et illícitis idolórum cúltibus. [Responsory3] @TemporaOP/Pasc4-0 [Ant 2] @TemporaOP/Pasc4-1 [Ant 3] @TemporaOP/Pasc4-1