[Rank] @Tempora/Pasc3-5 [Rule] no Te Deum [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apo 21:10-12 10 Et sústulit me in spíritu in montem magnum et altum, et osténdit mihi civitátem sanctam Jerúsalem descendéntem de cælo a Deo, 11 habéntem claritátem Dei: et lumen ejus símile lápidi pretióso tamquam lápidi jáspidis, sicut crystállum. 12 Et habébat murum magnum, et altum, habéntem portas duódecim: et in portis ángelos duódecim, et nómina inscrípta, quæ sunt nómina duódecim tríbuum filiórum Israël. [Responsory1] @Tempora/Pasc3-0:Responsory4 [Lectio2] !Apo 21:18-20 18 Et erat structúra muri ejus ex lápide jáspide: ipsa vero cívitas aurum mundum símile vitro mundo. 19 Et fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta. Fundaméntum primum, jaspis: secúndum, sapphírus: tértium, calcedónius: quartum, smarágdus: 20 quintum, sardónyx: sextum, sárdius: séptimum, chrysólithus: octávum, berýllus: nonum, topázius: décimum, chrysóprasus: undécimum, hyacínthus: duodécimum, amethýstus. [Responsory2] @Tempora/Pasc3-0:Responsory5:s/fortem,// [Lectio3] !Apo 21:21-23 21 Et duódecim portæ, duódecim margarítæ sunt, per síngulas: et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis: et platéa civitátis aurum mundum, tamquam vitrum perlúcidum. 22 Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. 23 Et cívitas non eget sole neque luna ut lúceant in ea, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna ejus est Agnus. [Responsory3] @Tempora/Pasc3-1:Responsory2:1-5 @Psalterium/Common/Prayers:Alleluia Duplex:s/^/R. / s/(, a.*)./$1$1./ [Ant 2] @Tempora/Pasc3-0:Ant 3 [Ant 3] @Tempora/Pasc3-2Feria:Ant 1