[Rank] @Tempora/Pasc3-2Feria [Rule] no Te Deum [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apo 19:1-3 1 Audívi quasi vocem turbárum multárum in cælo dicéntium: Allelúja: salus, et glória, et virtus Deo nostro est: 2 quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. 3 Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. [Responsory1] @Tempora/Pasc3-0:Responsory4 [Lectio2] !Apo 19:4-5 4 Et cecidérunt senióres vigínti quátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen: allelúja. 5 Et vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timétis eum pusílli et magni. [Responsory2] @Tempora/Pasc3-0:Responsory5:s/fortem,// [Lectio3] !Apo 19:6-8 6 Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicéntium: Allelúja: quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. 7 Gaudeámus, et exsultémus: et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni, et uxor ejus præparávit se. 8 Et datum est illi ut coopériat se býssino splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt sanctórum. [Responsory3] @Tempora/Pasc3-1:Responsory2:1-5 @Psalterium/Common/Prayers:Alleluia Duplex:s/^/R. / s/(, a.*)./$1$1./ [Ant 2] @Tempora/Pasc3-0:Ant 3 [Ant 3] @Tempora/Pasc3-2Feria:Ant 1