[Rank] @Tempora/Pasc3-1Feria [Rule] no Te Deum [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apo 18:1-3 1 Vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam: et terra illumináta est a glória ejus. 2 Et exclamávit in fortitúdine, dicens: Cécidit, cécidit Bábylon magna: et facta est habitátio dæmoniórum, et custódia omnis spíritus immúndi, et custódia omnis vólucris immúndæ, et odíbilis: 3 quia de vino iræ fornicatiónis ejus bibérunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicáti sunt: et mercatóres terræ de virtúte deliciárum ejus dívites facti sunt. [Responsory1] @Tempora/Pasc3-0 [Lectio2] !Apo 18:4-6 4 Et audívi áliam vocem de cælo, dicéntem: Exíte de illa pópulus meus: ut ne partícipes sitis delictórum ejus, et de plagis ejus non accipiátis. 5 Quóniam pervenérunt peccáta ejus usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum ejus. 6 Réddite illi sicut et ipsa réddidit vobis: et duplicáte duplícia secúndum ópera ejus: in póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum. [Responsory2] @TemporaOP/Pasc1-1:Responsory2 [Lectio3] !Apo 18:7-9 7 Quantum glorificávit se, et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum et luctum: quia in corde suo dicit: Sédeo regína: et vídua non sum, et luctum non vidébo. 8 Ideo in una die vénient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburétur: quia fortis est Deus, qui judicábit illam. 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ. [Responsory3] @Tempora/Pasc3-0::1-5 @Psalterium/Common/Prayers:Alleluia Duplex:s/^/R. / [Ant 2] @Tempora/Pasc3-0:Ant 3 [Ant 3] @Tempora/Pasc3-2Feria:Ant 1