@TemporaOP/Pasc1-1 [Rank] @Tempora/Pasc2-4Feria [Rule] no Te Deum [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apo 11:1-2 1 Et datus est mihi cálamus símilis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metíre templum Dei, et altáre, et adorántes in eo: 2 átrium autem, quod est foris templum, éice foras, et ne metiáris illud: quóniam datum est géntibus, et civitátem sanctam calcábunt ménsibus quadragínta duóbus: [Lectio2] !Apo 11:3-5 3 Et dabo duóbus téstibus meis, et prophetábunt diébus mille ducéntis sexagínta, amícti saccis. 4 Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra in conspéctu Dómini terræ stantes. 5 Et si quis volúerit eos nocére, ignis éxiet de ore eórum, et devorábit inimícos eórum: et si quis volúerit eos lǽdere, sic opórtet eum occídi. [Lectio3] !Apo 11:6-7 6 Hi habent potestátem claudéndi cælum, ne pluat diébus prophetíæ ipsórum: et potestátem habent super aquas converténdi eas in sánguinem, et percútere terram omni plaga quotiescúmque volúerint. 7 Et cum finíerint testimónium suum, béstia, quæ ascéndit de abýsso, fáciet advérsum eos bellum, et vincet illos, et occídet eos. [Ant 2] @Tempora/Pasc2-1:Ant 3 [Ant 3] @Tempora/Pasc2-4Feria