@TemporaOP/Pasc1-3 [Rank] @Tempora/Pasc2-3Feria [Rule] no Te Deum [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apo 10:1-3 1 Et vidi álium Ángelum fortem descendéntem de cælo amíctum nube, et iris in cápite ejus, et fácies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam colúmnæ ignis: 2 et habébat in manu sua libéllum apértum: et pósuit pedem suum dextrum super mare, sinístrum autem super terram: 3 et clamávit voce magna, quemádmodum cum leo rugit. Et cum clamásset, locúta sunt septem tonítrua voces suas. [Lectio2] !Apo 10:4-6 4 Et cum locúta fuíssent septem tonítrua voces suas, ego scriptúrus eram: et audívi vocem de cælo dicéntem mihi: Signa quæ locúta sunt septem tonítrua: et noli ea scríbere. 5 Et Ángelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levávit manum suam ad cælum: 6 et jurávit per vivéntem in sǽcula sæculórum, qui creávit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit ámplius. [Lectio3] !Apo 10:7-6 7 Sed in diébus vocis séptimi Ángeli, cum cœ́perit tuba cánere, consummábitur mystérium Dei sicut evangelizávit per servos suos prophétas. 8 Et audívi vocem de cælo íterum loquéntem mecum, et dicéntem: Vade, et áccipe librum apértum de manu Ángeli stantis super mare, et super terram. 9 Et ábii ad Ángelum, dicens ei, ut daret mihi librum. [Ant 2] @Tempora/Pasc2-1:Ant 3 [Ant 3] @Tempora/Pasc2-4Feria