@TemporaOP/Pasc1-1 [Rank] @Tempora/Pasc1-4 [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apo 3:7-9 7 Et Ángelo Philadelphíæ Ecclésiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui áperit, et nemo claudit: claudit, et nemo áperit: 8 Scio ópera tua. Ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere: quia módicam habes virtútem, et servásti verbum meum, et non negásti nomen meum. 9 Ecce dabo de synagóga Sátanæ, qui dicunt se Judǽos esse, et non sunt, sed mentiúntur. [Lectio2] !Apo 3:9-12 9 Ecce fáciam illos ut véniant, et adórent ante pedes tuos: et scient quia ego diléxi te. 10 Quóniam servásti verbum patiéntiæ meæ, et ego servábo te ab hora tentatiónis, quæ ventúra est in orbem univérsum tentáre habitántes in terra. 11 Ecce vénio cito: tene quod habes, ut nemo accípiat corónam tuam. 12 Qui vícerit, fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras non egrediétur ámplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitátis Dei mei novæ Jerúsalem, quæ descéndit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. [Lectio3] !Apo 3:13-16 13 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis. 14 Et Ángelo Laodicíæ Ecclésiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidélis et verus, qui est princípium creatúræ Dei. 15 Scio ópera tua: quia neque frígidus es, neque cálidus: útinam frígidus esses, aut cálidus: 16 sed quia tépidus es, et nec frígidus, nec cálidus, incípiam te evómere ex ore meo: