@Tempora/Adv4-3 [In Finem Lectio] @TemporaOP/Quad5-0 [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 65:11-13 11 Vos qui dereliquístis Dóminum, qui oblíti estis montem sanctum meum, qui pónitis fortúnæ mensam, et libátis super eam, 12 numerábo vos in gládio, et omnes in cæde corruétis: pro eo quod vocávi, et non respondístis: locútus sum, et non audístis: et faciebátis malum in óculis meis, et quæ nólui elegístis. 13 Propter hoc hæc dicit Dóminus Deus: Ecce servi mei cómedent, et vos esuriétis: ecce servi mei bibent, et vos sitiétis. @:In Finem Lectio [Responsory1] @Tempora/Adv4-0:Responsory8:1-3 s/\n\*// s/, (\p{L}+ \p{L}+ \p{L}+\.)/.\n* \u$1/ @Tempora/Adv4-0:Responsory8:2 s/.*, (\p{L}+ \p{L}+ \p{L}+\.)/R. \u$1/ [Lectio2] !Isa 65:14-16 14 Ecce servi mei lætabúntur, et vos confundémini: ecce servi mei laudábunt præ exsultatióne cordis, et vos clamábitis præ dolóre cordis, et præ contritióne spíritus ululábitis. 15 Et dimittétis nomen vestrum in juraméntum eléctis meis: et interfíciet te Dóminus Deus, et servos suos vocábit nómine álio. 16 In quo qui benedíctus est super terram benedicétur in Deo amen: et qui jurat in terra jurábit in Deo amen: quia oblivióni tráditæ sunt angústiæ prióres, et quia abscónditæ sunt ab óculis meis. @:In Finem Lectio [Responsory2] @Tempora/Adv4-0:Responsory9 [Lectio3] !Isa 65:17-20 17 Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam: et non erunt in memória prióra, et non ascéndent super cor. 18 Sed gaudébitis et exsultábitis usque in sempitérnum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerúsalem exsultatiónem, et pópulum ejus gáudium. 19 Et exsultábo in Jerúsalem, et gaudébo in pópulo meo, et non audiétur in eo ultra vox fletus et vox clamóris. 20 Non erit ibi ámplius infans diérum, et senex qui non ímpleat dies suos, quóniam puer centum annórum moriétur, et peccátor centum annórum maledíctus erit. @:In Finem Lectio [Responsory3] @Tempora/Adv1-2:Responsory1 [Ant 2] Ponent Dómino * glóriam, et laudem ejus in ínsulis nuntiábunt, quia ecce véniet, et non tardábit.