@Tempora/Adv4-1 [In Finem Lectio] @TemporaOP/Quad5-0 [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 54:1-3 1 Lauda stérilis quæ non paris: decánta laudem, et hinni quæ non pariébas: quóniam multi fílii desértæ magis quam eius quæ habet virum, dicit Dóminus. 2 Diláta locum tentórii tui, et pelles tabernaculórum tuórum exténde, ne parcas: longos fac funículos tuos, et clavos tuos consólida. 3 Ad déxteram enim et ad lævam penetrábis, et semen tuum gentes hereditábit, et civitátes desértas inhabitábit. @:In Finem Lectio [Lectio2] !Isa 54:4-6 4 Noli timére, quia non confundéris, neque erubésces: non enim te pudébit, quia confusiónis adolescéntiæ tuæ obliviscéris, et oppróbrii viduitátis tuæ non recordáberis ámplius. 5 Quia dominábitur tui qui fecit te, Dóminus exercítuum nomen eius: et redémptor tuus sanctus Israël, Deus omnis terræ vocábitur. 6 Quia ut mulíerem derelíctam et mœréntem spíritu vocávit te Dóminus, et uxórem ab adolescéntia abiéctam, dixit Deus tuus. @:In Finem Lectio [Lectio3] !Isa 54:7-9 7 Ad punctum in módico derelíqui te, et in miseratiónibus magnis congregábo te. 8 In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te: et in misericórdia sempitérna misértus sum tui: dixit redémptor tuus Dóminus. 9 Sicut in diébus Noë istud mihi est, cui iurávi ne indúcerem aquas Noë ultra super terram: sic iurávi ut non iráscar tibi, et non íncrepem te. @:In Finem Lectio