@Tempora/113-2 [Lectio1] De Daniéle Prophéta !Dan 7:13 13 Aspiciébam ergo in visióne noctis, et ecce cum núbibus cæli quasi fílius hóminis veniébat, et usque ad antíquum diérum pervénit: et in conspéctu ejus obtulérunt eum. 14 Et dedit ei potestátem, et honórem, et regnum: et omnes pópuli, tribus, et linguæ ipsi sérvient: potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. [Responsory1] @TemporaOP/111-2 [Lectio2] !Dan 7:15-17 15 Hórruit spíritus meus: ego Dániel térritus sum in his, et visiónes cápitis mei conturbavérunt me. 16 Accéssi ad unum de assisténtibus, et veritátem quærébam ab eo de ómnibus his. Qui dixit mihi interpretatiónem sermónum, et dócuit me: 17 Hæ quátuor béstiæ magnæ, quátuor sunt regna, quæ consúrgent de terra. [Responsory2] @Tempora/111-0:Responsory5 [Lectio3] !Dan 7:18-20 18 Suscípient autem regnum sancti Dei altíssimi, et obtinébunt regnum usque in sǽculum, et sǽculum sæculórum. 19 Post hoc vólui diligénter díscere de béstia quarta, quæ erat dissímilis valde ab ómnibus, et terríbilis nimis: dentes et ungues ejus férrei: comedébat, et comminuébat, et réliqua pédibus suis conculcábat: 20 et de córnibus decem, quæ habébat in cápite. [Responsory3] @Tempora/111-0:Responsory6