@Tempora/113-1 [Lectio1] De Daniéle Prophéta !Dan 7:1-3 1 Anno primo Baltássar regis Babylónis, Dániel sómnium vidit: vísio autem cápitis ejus in cubíli suo: et sómnium scribens, brevi sermóne comprehéndit: summatímque perstríngens, ait: 2 Vidébam in visióne mea nocte: et ecce quátuor venti cæli pugnábant in mari magno. 3 Et quátuor béstiæ grandes ascendébant de mari divérsæ inter se. [Responsory1] @Tempora/111-0 [Lectio2] !Dan 7:4-5 4 Prima quasi leǽna, et alas habébat áquilæ: aspiciébam donec evúlsæ sunt alæ ejus, et subláta est de terra, et super pedes quasi homo stetit: et cor hóminis datum est ei. 5 Et ecce béstia ália símilis urso in parte stetit: et tres órdines erant in ore ejus, et in déntibus ejus, et sic dicébant ei: Surge, cómede carnes plúrimas. [Responsory2] @Tempora/111-0 [Lectio3] !Dan 7:6-7 6 Post hæc aspiciébam, et ecce ália quasi pardus, et alas habébat quasi avis, quátuor super se: et quátuor cápita erant in béstia, et potéstas data est ei. 7 Post hæc aspiciébam in visióne noctis, et ecce béstia quarta terríbilis atque mirábilis, et fortis nimis: dentes férreos habébat magnos, cómedens atque commínuens, et réliqua pédibus suis concúlcans: dissímilis autem erat céteris béstiis quas víderam ante eam, et habébat córnua decem. [Responsory3] @Tempora/111-0