@Tempora/111-5 [In Finem Lectio] @TemporaOP/Quad5-0 [Lectio1] De Ezechiéle Prophéta !Ezek 5:1-2 1 Et tu fili hóminis, sume tibi gládium acútum, radéntem pilos: et assúmes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assúmes tibi statéram pónderis et dívides eos. 2 Tértiam partem igni combúres in médio civitátis, juxta completiónem diérum obsidiónis: et assúmes tértiam partem, et concídes gládio in circúitu ejus: tértiam vero áliam dispérges in ventum, et gládium nudábo post eos. @:In Finem Lectio [Responsory1] @TemporaOP/111-2 [Lectio2] !Ezek 5:3-6 3 Et sumes inde parvum númerum, et ligábis eos in summitáte pállii tui. 4 Et ex eis rursum tolles, et proícies eos in médio ignis, et combúres eos igni: et ex eo egrediétur ignis in omnem domum Israël. 5 Hæc dicit Dóminus Deus: Ista est Jerúsalem: in médio géntium pósui eam, et in circúitu ejus terras. 6 Et contémpsit judícia mea, ut plus esset ímpia quam gentes, et præcépta mea ultra quam terræ quæ in circúitu ejus sunt. @:In Finem Lectio [Responsory2] @Tempora/111-0:Responsory5 [Lectio3] !Ezek 5:6-8 6 judícia enim mea proiecérunt, et in præcéptis meis non ambulavérunt. 7 Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Quia superástis gentes quæ in circúitu vestro sunt, et in præcéptis meis non ambulástis, et judícia mea non fecístis, et juxta judícia géntium quæ in circúitu vestro sunt non estis operáti: 8 ídeo hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego fáciam in médio tui judícia in óculis géntium: @:In Finem Lectio [Responsory3] @Tempora/111-0:Responsory6