@Tempora/111-3 [In Finem Lectio] @TemporaOP/Quad5-0 [Lectio1] De Ezechiéle Prophéta !Ezek 3:12-14 12 Et assúmpsit me spíritus, et audívi post me vocem commotiónis magnæ: Benedícta glória Dómini de loco suo. 13 Et vocem alárum animálium percutiéntium álteram ad álteram, et vocem rotárum sequéntium animália, et vocem commotiónis magnæ. 14 Spíritus quoque levávit me, et assúmpsit me: et ábii amárus in indignatióne spíritus mei: manus enim Dómini erat mecum, confórtans me. @:In Finem Lectio [Responsory1] @Tempora/111-1:Responsory2 [Lectio2] !Ezek 3:15-17 15 Et veni ad transmigratiónem, ad acérvum novárum frugum, ad eos qui habitábant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedébant, et mansi ibi septem diébus mœrens in médio eórum. 16 Cum autem pertransíssent septem dies, factum est verbum Dómini ad me, dicens: 17 Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israël, et áudies de ore meo verbum, et annuntiábis eis ex me. @:In Finem Lectio [Responsory2] @Tempora/111-1:Responsory3:1-3 s/\n\* (.)/ \l$1/ s/ quia/\n* Quia/ @Tempora/111-1:Responsory3:4 s/.* quia/R. Quia/ [Lectio3] !Ezek 3:18-19 18 Si dicénte me ad ímpium: Morte moriéris, non annuntiáveris ei, neque locútus fúeris ut avertátur a via sua ímpia et vivat, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem ejus de manu tua requíram. 19 Si autem tu annuntiáveris ímpio, et ille non fúerit convérsus ab impietáte sua et a via sua ímpia, ipse quidem in iniquitáte sua moriétur: tu autem ánimam tuam liberásti. @:In Finem Lectio [Responsory3] @TemporaOP/111-0