@Tempora/105-6 [Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 15:25-28 25 Nicánor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et cánticis admovébant. 26 Judas vero et qui cum eo erant, invocáto Deo, per oratiónes congréssi sunt: 27 manu quidem pugnántes, sed Dóminum córdibus orántes, prostravérunt non minus trigínta quinque míllia, præséntia Dei magnífice delectáti. 28 Cumque cessássent, et cum gáudio redírent, cognovérunt Nicánorem ruísse cum armis suis. [Responsory1] @Tempora/101-1:Responsory1 [Lectio2] !2 Mac 15:29-31 29 Facto ítaque clamóre, et perturbatióne excitáta, pátria voce omnipoténtem Dóminum benedicébant. 30 Præcépit autem Judas, qui per ómnia córpore et ánimo mori pro cívibus parátus erat, caput Nicánoris, et manum cum húmero abscíssam, Jerosólymam perférri. 31 Quo cum pervenísset, convocátis contribúlibus et sacerdótibus ad altáre, accersíit et eos qui in arce erant. [Responsory2] @Tempora/101-1 [Lectio3] !2 Mac 15:32-34 32 Et osténso cápite Nicánoris, et manu nefária quam exténdens contra domum sanctam omnipoténtis Dei magnífice gloriátus est. 33 Linguam étiam ímpii Nicánoris præcísam jussit particulátim ávibus dari: manum autem deméntis contra templum suspéndi. 34 Omnes ígitur cæli benedixérunt Dóminum, dicéntes: Benedíctus qui locum suum incontaminátum servávit. [Responsory3] @TemporaOP/101-0