@Tempora/105-3 [Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Ma 9:18-20 18 Sed non cessántibus dolóribus (supervénerat enim in eum justum Dei judícium), despérans scripsit ad Judǽos in modum deprecatiónis epístolam hæc continéntem: 19 Optimis cívibus Judǽis plúrimam salútem, et bene valére, et esse felíces, rex et príncipes Antíochus. 20 Si bene valétis, et fílii vestri, et ex senténtia vobis cuncta sunt, máximas ágimus grátias. [Responsory1] @Tempora/101-1:Responsory1 [Lectio2] !2 Ma 9:21-22 21 Et ego in infirmitáte constitútus, vestri autem memor benígne revérsus de Pérsidis locis, et infirmitáte gravi apprehénsus, necessárium duxi pro commúni utilitáte curam habére: 22 non despérans memetípsum, sed spem multam habens effugiéndi infirmitátem. [Responsory2] @Tempora/101-1:Responsory3 [Lectio3] !2 Ma 9:23-25 23 Respíciens autem quod et pater meus, quibus tempóribus in locis superióribus ducébat exércitum, osténdit qui post se suscíperet principátum: 24 ut si quid contrárium accíderet, aut diffícile nuntiarétur, sciéntes hi qui in regiónibus erant, cui esset rerum summa derelícta, non turbaréntur. 25 Ad hæc, consíderans de próximo poténtes quosque et vicínos tempóribus insidiántes, et evéntum exspectántes, designávi fílium meum Antíochum regem. [Responsory3] @TemporaOP/101-0