@Tempora/104-5 [Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Ma 8:1-3 1 Judas vero Machabǽus, et qui cum illo erant, introíbant laténter in castélla: et convocántes cognátos et amícos, et eos qui permansérunt in Judaísmo assuméntes, eduxérunt ad se sex míllia virórum. 2 Et invocábant Dóminum, ut respíceret in pópulum qui ab ómnibus calcabátur, et misererétur templo quod contaminabátur ab ímpiis: 3 misererétur étiam extermínio civitátis, quæ esset íllico complanánda, et vocem sánguinis ad se clamántis audíret. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory3:1-4 [Lectio2] !2 Ma 8:5-7 5 At Machabǽus, congregáta multitúdine, intolerábilis géntibus efficiebátur: ira enim Dómini in misericórdiam convérsa est. 6 Et supervéniens castéllis et civitátibus improvísus, succendébat eas: et opportúna loca óccupans, non paucas hóstium strages dabat: 7 máxime autem nóctibus ad hujuscémodi excúrsus ferebátur, et fama virtútis ejus ubíque diffundebátur. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio3] !2 Ma 8:8-9 8 Videns autem Philíppus paulátim virum ad proféctum veníre, ac frequéntius res ei cédere próspere, ad Ptolemǽum ducem Cœlesýriæ et Phœnícis scripsit ut auxílium ferret regis negótiis. 9 At ille velóciter misit Nicánorem Pátrocli de primóribus amícum, datis ei de permístis géntibus, armátis non minus vigínti míllibus, ut univérsum Judæórum genus deléret. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory7