@Tempora/103-4 [Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 3:14-16 14 Constitúta autem die, intrábat de his Heliodórus ordinatúrus. Non módica vero per univérsam civitátem erat trepidátio. 15 Sacerdótes autem ante altáre cum stolis sacerdotálibus jactavérunt se, et invocábant de cælo eum qui de depósitis legem pósuit, ut his qui deposúerant ea salva custodíret. 16 Jam vero qui vidébat summi sacerdótis vultum, mente vulnerabátur: fácies enim et color immutátus declarábat intérnum ánimi dolórem. [Responsory1] @Tempora/101-0 [Lectio2] !2 Mac 3:17-19 17 circumfúsa enim erat mœstítia quædam viro, et horror córporis, per quem maniféstus aspiciéntibus dolor cordis ejus efficiebátur. 18 Alii étiam gregátim de dómibus confluébant, pública supplicatióne obsecrántes, pro eo quod in contémptum locus esset ventúrus. 19 Accinctǽque mulíeres cilíciis pectus, per platéas confluébant. [Responsory2] @TemporaOP/101-1 [Lectio3] !2 Mac 3:19-21 19 sed et vírgines quæ conclúsæ erant, procurrébant ad Oníam, áliæ autem ad muros, quædam vero per fenéstras aspiciébant: 20 univérsæ autem protendéntes manus in cælum, deprecabántur: 21 erat enim mísera commístæ multitúdinis, et magni sacerdótis in agóne constitúti exspectátio. [Responsory3] @TemporaOP/101-0:Responsory Vespera 1