@Tempora/103-1 [Lectio1] De libro secóndo Machabæórum !2 Mac 1:23-26 23 Oratiónem autem faciébant omnes sacerdótes, dum consummarétur sacrifícium, Jónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus. 24 Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: Dómine Deus ómnium creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus est bonus rex, 25 solus præstans, solus justus et omnípotens et ætérnus, qui líberas Israël de omni malo: qui fecísti patres eléctos, et sanctificásti eos: 26 áccipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem tuam, et sanctífica. [Responsory1] @Tempora/101-0 [Lectio2] !2 Mac 1:27-30 27 Cóngrega dispersiónem nostram, líbera eos qui sérviunt géntibus, et contémptos et abominátos réspice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. 28 Afflíge oppriméntes nos, et contuméliam faciéntes in supérbia. 29 Constítue pópulum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Móyses. 30 Sacerdótes autem psallébant hymnos úsquequo consúmptum esset sacrifícium. [Responsory2] @TemporaOP/101-1 [Lectio3] !2 Mac 1:31-33 31 Cum autem consúmptum esset sacrifícium, ex resídua aqua Nehemías jussit lápides maióres perfúndi. 32 Quod ut factum est, ex eis flamma accénsa est: sed ex lúmine quod refúlsit ab altári, consúmpta est. 33 Ut vero manifestáta est res, renuntiátum est regi Persárum quod in loco in quo ignem abscónderant hi qui transláti fúerant sacerdótes, aqua appáruit, de qua Nehemías, et qui cum eo erant, purificavérunt sacrifícia. [Responsory3] @TemporaOP/101-0:Responsory Vespera 1