@Tempora/102-4 [Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 4:28-30 28 Congregávit Lýsias virórum electórum sexagínta míllia, et équitum quinque míllia, ut debelláret eos. 29 Et venérunt in Judǽam, et castra posuérunt in Béthoron, et occúrrit illis Judas cum decem míllibus viris. 30 Et vidérunt exércitum fortem, et orávit, et dixit: Benedíctus es salvátor Israël, qui contrivísti ímpetum poténtis in manu servi tui David, et tradidísti castra alienigenárum in manu Jónathæ fílii Saul, et armígeri ejus. [Responsory1] @Tempora/101-0 [Lectio2] !1 Mac 4:31-34 31 Conclúde exércitum istum in manu pópuli tui Israël, et confundántur in exércitu suo et equítibus. 32 Da illis formídinem, et tábefac audáciam virtútis eórum, et commoveántur contritióne sua. 33 Déice illos gládio diligéntium te: et colláudent te omnes, qui novérunt nomen tuum, in hymnis. 34 Et commisérunt prœ́lium: et cecidérunt de exércitu Lýsiæ quinque míllia virórum. [Responsory2] @TemporaOP/101-1 [Lectio3] !1 Mac 4:35-36 35 Videns autem Lýsias fugam suórum, et Judæórum audáciam, et quod paráti sunt aut vívere, aut mori fórtiter, ábiit Antiochíam, et elégit mílites, ut multiplicáti rursus venírent in Judǽam. 36 Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contríti sunt inimíci nostri: ascendámus nunc mundáre sancta, et renováre. [Responsory3] @TemporaOP/101-0:Responsory Vespera 1