@Tempora/102-3 [Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 3:44-45 44 Et congregátus est convéntus ut essent paráti in prœ́lium, et ut orárent et péterent misericórdiam et miseratiónes. 45 Et Jerúsalem non habitabátur, sed erat sicut desértum: non erat qui ingrederétur et egrederétur de natis ejus. Et sanctum conculcabátur: et fílii alienigenárum erant in arce: ibi erat habitátio géntium: et abláta est volúptas a Jacob, et defécit ibi tíbia et cíthara. [Responsory1] @Tempora/101-1:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 3:46-48 46 Et congregáti sunt, et venérunt in Maspha contra Jerúsalem, quia locus oratiónis erat in Maspha ante in Israël. 47 Et jejunavérunt illa die, et induérunt se cilíciis, et cínerem imposuérunt cápiti suo, et discidérunt vestiménta sua: 48 et expandérunt libros legis, de quibus scrutabántur gentes similitúdinem simulacrórum suórum. [Responsory2] @Tempora/101-1:Responsory3 [Lectio3] !1 Mac 3:49-51 49 Et attulérunt ornaménta sacerdotália, et primítias, et décimas: et suscitavérunt Nazarǽos, qui impléverant dies: 50 et clamavérunt voce magna in cælum, dicéntes: Quid faciémus istis, et quo eos ducémus? 51 Et sancta tua conculcáta sunt, et contamináta sunt, et sacerdótes tui facti sunt in luctum, et in humilitátem. [Responsory3] @TemporaOP/101-0