@Tempora/102-2 [Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 3:10-12 10 Et congregávit Apollónius gentes, et a Samaría virtútem multam et magnam ad bellándum contra Israël. 11 Et cognóvit Judas, et éxiit óbviam illi: et percússit, et occídit illum: et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt. 12 Et accépit spólia eórum: et gládium Apollónii ábstulit Judas, et erat pugnans in eo ómnibus diébus. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory3:1-4 [Lectio2] !1 Mac 3:13-15 13 Et audívit Seron princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Judas congregatiónem fidélium, et ecclésiam secum, 14 et ait: Fáciam mihi nomen, et glorificábor in regno, et debellábo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernébant verbum regis. 15 Et præparávit se: et ascendérunt cum eo castra impiórum fortes auxiliárii ut fácerent vindíctam in fílios Israël. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio3] !1 Mac 3:16-18 16 Et appropinquavérunt usque ad Béthoron: et exívit Judas óbviam illi cum paucis. 17 Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam, dixérunt Judæ: Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam, et tam fortem, et nos fatigáti sumus jeiúnio hódie? 18 Et ait Judas: Fácile est conclúdi multos in manus paucórum: et non est differéntia in conspéctu Dei cæli liberáre in multis, et in paucis. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory7