@Tempora/095-2 [Lectio1] De libro Esther !Est 2:15 15 Evolúto autem témpore per órdinem, instábat dies quo Esther fília Abíhail fratris Mardochǽi, quam sibi adoptáverat in fíliam, debéret intráre ad regem. Quæ non quæsívit mulíebrem cultum, sed quæcúmque vóluit Egéus eunúchus custos vírginum, hæc ei ad ornátum dedit. Erat enim formósa valde, et incredíbili pulchritúdine: ómnium óculis gratiósa et amábilis videbátur. [Responsory1] @Tempora/094-0:Responsory1 [Lectio2] !Est 2:16-17 16 Ducta est ítaque ad cubículum regis Assuéri mense décimo, qui vocátur Tebeth, séptimo anno regni ejus. 17 Et adamávit eam rex plus quam omnes mulíeres, habuítque grátiam et misericórdiam coram eo super omnes mulíeres: et pósuit diadéma regni in cápite ejus, fecítque eam regnáre in loco Vasthi. [Responsory2] @TemporaM/094-0:Responsory6 [Lectio3] !Est 2:21-22 21 Eo ígitur témpore, quo Mardochǽus ad regis jánuam morabátur, iráti sunt Bagáthan et Thares duo eunúchi regis, qui janitóres erant, et in primo palátii límine præsidébant: voluerúntque insúrgere in regem, et occídere eum. 22 Quod Mardochǽum non látuit, statímque nuntiávit regínæ Esther: et illa regi ex nómine Mardochǽi, qui ad se rem detúlerat. [Responsory3] @TemporaOP/093-2