@Tempora/094-2 [Lectio1] De libro Judith !Jdt 7:1-3 1 Holoférnes autem áltera die præcépit exercítibus suis ut ascénderent contra Bethúliam. 2 Erant autem pédites bellatórum centum vigínti míllia, et équites vigínti duo míllia, præter præparatiónes virórum illórum quos occupáverat captívitas, et abdúcti fúerant de provínciis et úrbibus univérsæ juventútis. 3 Omnes paravérunt se páriter ad pugnam contra fílios Israël. [Responsory1] @Tempora/094-0:Responsory1 [Lectio2] Jdt 7:4-5 4 Fílii autem Israël, ut vidérunt multitúdinem illórum, prostravérunt se super terram, mitténtes cínerem super cápita sua, unánimes orántes ut Deus Israël misericórdiam suam osténderet super pópulum suum. 5 Et assuméntes arma sua béllica, sedérunt per loca quæ ad angústi itíneris trámitem dírigunt inter montósa, et erant custodiéntes ea tota die et nocte. [Responsory2] @TemporaM/094-0:Responsory6 [Lectio3] !Jdt 7:6-7 6 Porro Holoférnes, dum círcuit per gyrum, réperit quod fons qui influébat, aquædúctum illórum a parte austráli extra civitátem dirígeret: et incídi præcépit aquædúctum illórum. 7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbántur hauríre aquam ad refocillándum pótius quam ad potándum. [Responsory3] @TemporaOP/093-2