@Tempora/093-5 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 7:36-50 In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit quod accubuísset in domo Pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ. !Homilia 33. in Evang. Liquet, fratres, quod illicitis áctibus priùs múlier inténta, unguéntum sibi pro odóre carnis adhibuit. Quod ergo sibi túrpiter exhibúerat, hoc jam Deo laudabiliter offerébat. Oculis terréna concupierat: sed hos jam per pæniténtiam cónterens, flebat. Capillos ad compositiónem vultus exhibúerat: sed jam capíllis lácrimas tergébat. Ore supérba díxerat sed pedes Dómini ósculans, hoc in Redemptóris sui vestígia figébat. Quot ergo in se hábuit oblectaménta, tot de se invénit holocausta. Convértit ad virtútum númerum, númerum criminum: ut totum servíret Deo in pæniténtia, quidquid ex se Deum contémpserat in culpa. [Responsory1] @Tempora/094-0:Responsory1 [Lectio2] Quem vero peccátrix múlier, ad vestígia Dómini véniens et plorans, nisi convérsam Gentilitátem designat? Quæ cum alabástro venit, unguéntum fudit, retro secus pedes Dómini stetit, lácrimis pedes rigávit, capillis tersit, eosdémque, quos infundébat et tergébat, pedes osculári non désiit. Nos ergo, nos illa múlier expréssit, si toto corde ad Dóminum post peccáta redeamus, si ejus pœniténtiæ luctus imitémur. Quid namque unguénto, nisi bonæ odor opiniónis exprímitur? Si ergo recta ópera ágimus, quibus opiniónis bonæ odóre Ecclésiam respergámus, quid, nisi in Dómini córpore unguéntum fúndimus? [Responsory2] @TemporaM/094-0:Responsory6 [Lectio3] Sed secus pedes Jesu mulier stetit. Contra pedes enim Dómini stétimus, cum in peccátis pósiti, ejus itinéribus renitebámur. Sed si ad veram pœniténtiam post peccáta convértimur, jam retro secus pedes stamus : quia ejus vestigia séquimur, quem impugnabámus. Lácrimis múlier pedes ejus rigat. Quod nos quoque veráciter ágimus, si quibúslibet últimis membris Dómini per compassiónis afféctum inclinámur, si sanctis ejus in tribulatióne compátimur, si eórum tristitiam, nostram putamus. Capillis múlier pedes, quos rigáverat, tersit. Capillis pedes Dómini térgimus, quando sanctis ejus ex his, quæ nobis supérfluunt, miserémur. Osculátur pedes, quos tergit: quod nos quoque plene ágimus, si studióse diligimus, quos ex largitáte continémus. [Responsory3] @TemporaOP/093-2