@Tempora/093-4 [Lectio1] De libro Tobíæ !Tob 6:1-4 1 Proféctus est autem Tobías, et canis secútus est eum, et mansit prima mansióne juxta flúvium Tigris. 2 Et exívit ut laváret pedes suos, et ecce piscis immánis exívit ad devorándum eum. 3 Quem expavéscens Tobías clamávit voce magna, dicens: Dómine, invádit me. 4 Et dixit ei ángelus: Apprehénde bránchiam ejus, et trahe eum ad te. [Responsory1] @TemporaOP/093-0 [Lectio2] !Tob 6:4-4 4 Quod cum fecísset, attráxit eum in siccum, et palpitáre cœpit ante pedes ejus. 5 Tunc dixit ei ángelus: Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim hæc necessária ad medicaménta utíliter. 6 Quod cum fecísset, assávit carnes ejus, et secum tulérunt in via: cétera saliérunt, quæ suffícerent eis, quoúsque pervenírent in Rages civitátem Medórum. [Lectio3] !Tob 6:7-9 7 Tunc interrogávit Tobías ángelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaría frater, ut dicas mihi quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre jussísti? 8 Et respóndens ángelus, dixit ei: Cordis ejus partículam si super carbónes ponas, fumus ejus extrícat omne genus dæmoniórum sive a viro, sive a mulíere, ita ut ultra non accédat ad eos. 9 Et fel valet ad ungéndos óculos in quibus fúerit albúgo, et sanabúntur. [Responsory3] @TemporaOP/093-0:Responsory2