@Tempora/093-3 [Responsory1] @Tempora/094-0:Responsory7 [Lectio2] Quod autem dictum est, Frequenter cum et in ignem et in aquas misit; máxima humánaæ vecórdiæ facínora designántur. Ignis namque ardor ad fervórem iracundiæ referéndus est: aqua ad voluptátes carnis, quæ dissolvere mentem per delícias solent. Vel certe in ignem fertur dæmoníacus, quo adulterántium corda succénsa sunt, et in aquas, quæ solent exstinguere caritátem. Bene autem Dóminus, qui spíritum immúndum pellit ab hómine, simul ne ámplius in eum ingrediátur ímperat: quia ille veráciter a dæmoníaca dominatióne liberátur, qui ad peccáta, a quibus semel pæniténdo mundátus est, vitat male vivéndo revérti. [Responsory2] R. Laudáte Dóminum Deum nostrum, * Qui non deséruit sperántes in se: et in me adimplévit misericórdiam suam, quam promísit domui Israël. V. Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. R. Qui non deséruit sperántes in se: et in me adimplévit misericórdiam suam, quam promísit domui Israël. [Lectio3] @Tempora/093-3::s/ Sic .*// [Responsory3] @TemporaOP/093-0 [Oratio] Præsta, quæsumus, Dómine, famíliæ tuæ supplicánti: ut, dum a cibis corporálibus se ábstinet, a vitiis quoque mente jejúnet. $Per Dominum