[Lectio1] De libro Tobíæ !Tob 4:1-4 1 Igitur cum Tobías putáret oratiónem suam exaudíri ut mori potuísset, vocávit ad se Tobíam fílium suum, 2 dixítque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundaméntum cónstrue. 3 Cum accéperit Deus ánimam meam, corpus meum sépeli: et honórem habébis matri tuæ ómnibus diébus vitæ ejus: 4 memor enim esse debes, quæ et quanta perícula passa sit propter te in útero suo. [Responsory1] @Tempora/094-0:Responsory1 [Lectio2] !Tob 4:5-7 5 Cum autem et ipsa compléverit tempus vitæ suæ, sepélias eam circa me. 6 Omnibus autem diébus vitæ tuæ in mente habéto Deum: et cave ne aliquándo peccáto conséntias, et prætermíttas præcépta Dómini Dei nostri. 7 Ex substántia tua fac eleemósynam, et noli avértere fáciem tuam ab ullo páupere: ita enim fiet ut nec a te avertátur fácies Dómini. [Responsory2] @TemporaM/094-0:Responsory6 [Lectio3] !Tob 4:8-11 8 Quómodo potúeris, ita esto miséricors. 9 Si multum tibi fúerit, abundánter tríbue: si exíguum tibi fúerit, étiam exíguum libénter impertíri stude. 10 Prǽmium enim bonum tibi thesaurízas in die necessitátis: 11 quóniam eleemósyna ab omni peccáto et a morte líberat, et non patiétur ánimam ire in ténebras. [Responsory3] @Tempora/095-0::1-4 &Gloria @Tempora/095-0::2 s/.*, (.)/R. \u$1/