[Lectio1] De libro Sapiéntiæ !Sap 16:13-16 13 Tu es enim, Dómine, qui vitæ et mortis habes potestátem, et dedúcis ad portas mortis, et redúcis. 14 Homo autem occídit quidem per malítiam: et cum exíerit spíritus, non revertétur, nec revocábit ánimam quæ recépta est. 15 Sed tuam manum effúgere impossíbile est. 16 Negántes enim te nosse ímpii, per fortitúdinem bráchii tui flagelláti sunt: novis aquis, et grandínibus, et plúviis persecutiónem passi, et per ignem consúmpti. [Responsory1] @TemporaOP/081-3 [Lectio2] !Sap 16:17-18 17 Quod enim mirábile erat, in aqua, quæ ómnia exstínguit, plus ignis valébat: vindex est enim orbis justórum. 18 Quodam enim témpore mansuetabátur ignis, ne combureréntur quæ ad ímpios missa erant animália, sed ut ipsi vidéntes scirent quóniam Dei judício patiúntur persecutiónem. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory6 [Lectio3] !Sap 16:19-20 19 Et quodam témpore in aqua supra virtútem ignis exardescébat úndique, ut iníquæ terræ natiónem extermináret. 20 Pro quibus angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, et parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre, omne delectaméntum in se habéntem, et omnis sapóris suavitátem. [Responsory3] @TemporaOP/081-3