[Lectio1] De libro Sapiéntiæ !Sap 11:21-24 21 Ómnia in mensúra, et número et póndere disposuísti. 22 Multum enim valére, tibi soli supérerat semper: et virtúti bráchii tui quis resístet? 23 Quóniam tamquam moméntum statéræ, sic est ante te orbis terrárum, et tamquam gutta roris antelucáni quæ descéndit in terram. 24 Sed miseréris ómnium, quia ómnia potes: et dissímulas peccáta hóminum, propter pœniténtiam. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory4 [Lectio2] !Sap 11:25-27 25 Díligis enim ómnia quæ sunt, et nihil odísti eórum quæ fecísti: nec enim ódiens áliquid constituísti aut fecísti. 26 Quómodo autem posset áliquid permanére, nisi tu voluísses? aut quod a te vocátum non esset conservarétur? 27 Parcis autem ómnibus, quóniam tua sunt, Dómine, qui amas ánimas. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory7 [Lectio3] !Sap 12 1:1-2; 15 1 O quam bonus et suávis est, Dómine, spíritus tuus in ómnibus! 2 Ideóque eos qui exérrant pártibus córripis, et de quibus peccant ádmones et allóqueris, ut relícta malítia credant in te Dómine. 15 Cum ergo sis justus, juste ómnia dispónis: ipsum quoque qui non debet puníri, condemnáre, éxterum ǽstimas a tua virtúte. [Responsory3] @TemporaOP/081-2