[Lectio1] De libro Sapiéntiæ !Sap 2:1-3 1 Dixérunt enim cogitántes apud se non recte: Exíguum et cum tǽdio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigérium in fine hóminis, et non est qui ágnitus sit revérsus ab ínferis. 2 Quia ex níhilo nati sumus, et post hoc érimus tamquam non fuérimus: quóniam fumus flatus est in náribus nostris: et sermo scintílla ad commovéndum cor nostrum: 3 qua extíncta, cinis erit corpus nostrum, et spíritus diffundétur tamquam mollis aër. [Responsory1] @TemporaOP/081-0 [Lectio2] !Sap 2:3-5 3 Et transíbit vita nostra tamquam vestígium nubis, et sicut nébula dissolvétur, quæ fugáta est a rádiis solis, et a calóre illíus aggraváta. 4 Et nomen nostrum obliviónem accípiet per tempus, et nemo memóriam habébit óperum nostrórum. 5 Umbræ enim tránsitus est tempus nostrum, et non est revérsio finis nostri: quóniam consignáta est, et nemo revértitur. [Responsory2] @Tempora/081-0 [Lectio3] !Sap 2:6-8 6 Veníte ergo, et fruámur bonis quæ sunt, et utámur creatúra tamquam in juventúte celériter. 7 Vino pretióso et unguéntis nos impleámus, et non prætéreat nos flos témporis. 8 Coronémus nos rosis ántequam marcéscant: nullum pratum sit quod non pertránseat luxúria nostra. [Responsory3] @TemporaOP/082-1