[Lectio1] De libro Ecclesiástæ !Eccl 12:1-3 1 Meménto Creatóris tui in diébus juventútis tuæ, ántequam véniat tempus afflictiónis, et appropínquent anni de quibus dicas: Non mihi placent: 2 ántequam tenebréscat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertántur nubes post plúviam: 3 quando commovebúntur custódes domus, et nutábunt viri fortíssimi, et otiósæ erunt moléntes in minúto número, et tenebréscent vidéntes per forámina. [Responsory1] @TemporaOP/081-3 [Lectio2] !Eccl 12:4-5 4 Et claudent óstia in platéa, in humilitáte vocis moléntis, et consúrgent ad vocem vólucris, et obsurdéscent omnes fíliæ cárminis. 5 Excélsa quoque timébunt, et formidábunt in via, florébit amýgdalus, impinguábitur locústa, et dissipábitur cápparis: quóniam ibit homo in domum æternitátis suæ, et circuíbunt in platéa plangéntes. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory6 [Lectio3] !Eccl 12:6-9 6 Antequam rumpátur funículus argénteus, et recúrrat vitta áurea, et conterátur hýdria super fontem, et confringátur rota super cistérnam, 7 et revertátur pulvis in terram suam unde erat, et spíritus rédeat ad Deum, qui dedit illum. 8 Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, et ómnia vánitas. 9 Cumque esset sapientíssimus Ecclesiástes, dócuit pópulum, et enarrávit quæ fécerat. [Responsory3] @TemporaOP/081-3