[Lectio1] De libro Ecclesiástæ !Eccl 9:1-2 1 Sunt justi atque sapiéntes, et ópera eórum in manu Dei: et tamen nescit homo utrum amóre an ódio dignus sit. 2 Sed ómnia in futúrum servántur incérta, eo quod univérsa æque evéniant justo et ímpio, bono et malo, mundo et immúndo, immolánti víctimas et sacrifícia contemnénti. [Responsory1] @TemporaOP/081-0 [Lectio2] !Eccl 9:2-4 2 Sicut bonus, sic et peccátor: ut periúrus, ita et ille qui verum déierat. 3 Hoc est péssimum inter ómnia quæ sub sole fiunt: quia éadem cunctis evéniunt. Unde et corda filiórum hóminum impléntur malítia et contémptu in vita sua, et post hæc ad ínferos deducéntur. 4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei hábeat fidúciam. [Responsory2] @Tempora/081-0 [Lectio3] !Eccl 9:4-6 4 Mélior est canis vivus leóne mórtuo. 5 Vivéntes enim sciunt se esse moritúros: mórtui vero nihil novérunt ámplius, nec habent ultra mercédem, quia oblivióni trádita est memória eórum. 6 Amor quoque, et ódium, et invídiæ simul periérunt: nec habent partem in hoc sǽculo, et in ópere quod sub sole géritur. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory3:1-4 &Gloria @Tempora/081-0:Responsory3:2 s/.* (omni)/R. \u$1/