[Lectio1] De libro Ecclesiástæ !Eccl 4:13-15 13 Mélior est puer pauper et sápiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidére in pósterum. 14 Quod de cárcere catenísque intérdum quis egrediátur ad regnum: et álius natus in regno, inópia consumátur. 15 Vidi cunctos vivéntes qui ámbulant sub sole cum adolescénte secúndo, qui consúrget pro eo. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory4 [Lectio2] !Eccl 4:16-17 16 Infinítus númerus est pópuli ómnium qui fuérunt ante eum, et qui póstea futúri sunt non lætabúntur in eo: sed et hoc vánitas et afflíctio spíritus. 17 Custódi pedem tuum ingrédiens domum Dei, et appropínqua ut áudias. Multo enim mélior est obediéntia quam stultórum víctimæ, qui nésciunt quid fáciunt mali. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory7 [Lectio3] @Tempora/082-4:Lectio1:2-5 s/-4/-3/ s/; sed .*/./ [Responsory3] @TemporaOP/081-2