[Lectio1] De Parábolis Salomónis !Prov 23:19-22 19 Audi fili mi, et esto sápiens: et dírige in via ánimum tuum. 20 Noli esse in convíviis potatórum, nec in comessatiónibus eórum qui carnes ad vescéndum cónferunt: 21 quia vacántes pótibus et dantes sýmbola consuméntur, et vestiétur pannis dormitátio. 22 Audi patrem tuum, qui génuit te: et ne contémnas cum senúerit mater tua. [Responsory1] @TemporaOP/081-3 [Lectio2] !Prov 23:23-27 23 Veritátem eme, et noli véndere sapiéntiam, et doctrínam, et intelligéntiam. 24 Exsúltat gáudio pater justi: qui sapiéntem génuit, lætábitur in eo. 25 Gáudeat pater tuus et mater tua, et exsúltet quæ génuit te. 26 Præbe fili mi, cor tuum mihi: et óculi tui vias meas custódiant. 27 Fóvea enim profúnda est méretrix: et púteus angústus aliéna. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory6 [Lectio3] !Prov 23:28-32 28 Insidiátur in via quasi latro, et quos incáutos víderit, interfíciet. 29 Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui fóveæ? cui sine causa vúlnera? cui suffúsio oculórum? 30 Nonne his qui commorántur in vino, et student calícibus epotándis? 31 Ne intueáris vinum quando flavéscit, cum splendúerit in vitro color ejus: ingréditur blande, 32 sed in novíssimo mordébit ut cóluber, et sicut régulus venéna diffúndet. [Responsory3] @TemporaOP/081-3