[Lectio1] De Parábolis Salomónis !Prov 9:1-5 1 Sapiéntia ædificávit sibi domum: excídit colúmnas septem. 2 Immolávit víctimas suas, míscuit vinum, et propósuit mensam suam. 3 Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem et ad mœ́nia civitátis: 4 Si quis est párvulus, véniat ad me. Et insipiéntibus locúta est: 5 Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory4 [Lectio2] !Prov 9:6-9 6 Relínquite infántiam, et vívite, et ambuláte per vias prudéntiæ. 7 Qui érudit derisórem, ipse iniúriam sibi facit, et qui árguit ímpium, sibi máculam génerat. 8 Noli argúere derisórem, ne óderit te: árgue sapiéntem, et díliget te. 9 Da sapiénti occasiónem, et addétur ei sapiéntia. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory7 [Lectio3] !Prov 9:9-12 9 Doce justum, et festinábit accípere. 10 Princípium sapiéntiæ timor Dómini, et sciéntia sanctórum prudéntia. 11 Per me enim multiplicabúntur dies tui, et addéntur tibi anni vitæ. 12 Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris: si autem illúsor, solus portábis malum. [Responsory3] R. Super salútem et omnem pulchritúdinem diléxi sapiéntiam, et propósui pro luce habére illam: * Venérunt mihi ómnia bona páriter cum illa. V. Dixi sapiéntiæ, soror mea es: et prudéntiam vocávi amícam meam. R. Venérunt mihi ómnia bona páriter cum illa.