[Lectio1] De Parábolis Salomónis !Prov 6:16-20 16 Sex sunt quæ odit Dóminus, et séptimum detestátur ánima ejus: 17 óculos sublímes, linguam mendácem, manus effundéntes innóxium sánguinem, 18 cor máchinans cogitatiónes péssimas, pedes velóces ad curréndum in malum, 19 proferéntem mendácia testem fallácem, et eum qui séminat inter fratres discórdias. 20 Consérva fili mi præcépta patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ. [Responsory1] @TemporaOP/081-0 [Lectio2] !Prov 6:21-25 21 Liga ea in corde tuo júgiter, et circúmda gútturi tuo. 22 Cum ambuláveris, gradiántur tecum: cum dormíeris, custódiant te: et evígilans lóquere cum eis. 23 Quia mandátum lucérna est, et lex lux, et via vitæ increpátio disciplínæ: 24 ut custódiant te a mulíere mala, et a blanda lingua extráneæ. 25 Non concupíscat pulchritúdinem ejus cor tuum, nec capiáris nútibus illíus: [Responsory2] @Tempora/081-0 [Lectio3] !Prov 6:30-33 30 Non grandis est culpa cum quis furátus fúerit: furátur enim ut esuriéntem ímpleat ánimam: 31 deprehénsus quoque reddet séptuplum, et omnem substántiam domus suæ tradet. 32 Qui autem adúlter est, propter cordis inópiam perdet ánimam suam: 33 turpitúdinem et ignomíniam cóngregat sibi, et oppróbrium illíus non delébitur. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory3:1-4 &Gloria @Tempora/081-0:Responsory3:2 s/.* (omni)/R. \u$1/