@Tempora/Pasc7-1 [Rule] (rubrica trident aut rubrica divino) ex Pasc7-0; 12 lectiones; Psalmi Dominica; Antiphonas horas No commemoration [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 19:1-3 1 Factum est autem cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus peragrátis superióribus pártibus veníret Ephesum, et inveníret quosdam discípulos: 2 dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque si Spíritus Sanctus est, audívimus. 3 Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Ioánnis baptísmate. [Lectio1] (rubrica 196) @:Lectio9 [Responsory1] @Tempora/Pasc7-0 [Lectio2] !Act. 19:4-7 4 Dixit autem Paulus: Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens in eum qui ventúrus esset post ipsum ut créderent, hoc est, in Jesum. 5 His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. 6 Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. 7 Erant autem omnes viri fere duódecim. [Lectio2] (rubrica 196) @:Lectio10 [Responsory2] @Tempora/Pasc7-0 [Lectio3] !Act. 19:8-9 8 Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei. 9 Cum autem quidam induraréntur, et non créderent, maledicéntes viam Dómini coram multitúdine, discédens ab eis, segregávit discípulos, quotídie dísputans in schola tyránni cujúsdam. [Lectio3] (rubrica 196) @:Lectio11: s/$/~/ @:Lectio12 [Responsory3] @TemporaM/Pasc7-0 [Lectio4] !Act. 19:10-12 10 Hoc autem factum est per biénnium, ita ut omnes qui habitábant in Asia audírent verbum Dómini, Judǽi atque gentíles. 11 Virtutésque non quáslibet faciébat Deus per manum Pauli, 12 ita ut étiam super lánguidos deferréntur a córpore ejus sudária et semicínctia, et recedébant ab eis languóres, et spíritus nequam egrediebántur. [Lectio5] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 267 in die Pentecostes, cap. 1 et 2 Hodiérni diéi solémnitas Dómini Dei magni, et magnæ grátiæ, quæ superfúsa est super nos, recordatiónem facit. Deo enim solémnitas celebrátur: ne, quod semel factum est, de memória deleátur. Solémnitas enim ab eo, quod solet in anno, nomen accépit: quómodo perénnitas flúminis dícitur, quia non siccátur æstáte, sed per totum annum fluit:ideo perénne, id est, per annum: sic et solémne, quod solet in anno celebrári. [Lectio6] Celebrámus hódie adventum Spíritus Sancti: Dóminus enim Spíritum de cælo misit, quem in terra promíserat de cælo esse missúrum. Non potest ille veníre, ait, nisi ego abíero: dum autem abíero, mittam illum ad vos. Passus est, mórtuus est, resurréxit, ascéndit: restábat, ut impléret, quod promísit. [Lectio7] Hoc expectántes discípuli ejus, ánimæ, ut scriptum est, centum vigínti, decupláto número Apostolórum: duódecim enim elégit, et in centum vigínti Spíritum misit. Hoc ergo promíssum exspectántes, in una domo erant, orábant: quia desiderábant jam ipsa fide, quod ipsa oratióne, ipso spiritáli desidério: utres novi erant, vinum novum de cælo exspectabátur, et venit. Jam enim fúerat magnus botrus ille calcátus, et glorificátus. Légimus enim in Evangélio: Spíritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fúerat glorificátus. [Lectio8] Jam quid respóndit, audístis, magnum miráculum. Omnes, qui áderant, unam linguam didícerant. Venit Spíritus Sanctus, impléti sunt, cœpérunt loqui linguis váriis ómnium géntium, quas non nóverant, nec didícerant; sed docébat ille, qui vénerat: intrávit, impléti sunt, fudit. Et tunc hoc erat signum, quicúmque accipiébat Spíritum Sanctum, súbito implétus Spíritu, linguis ómnium loquebátur, non illi solum centum vigínti. [Lectio9] @Tempora/Pasc7-1:Lectio1:s/ Quod.*//s [Lectio10] @Tempora/Pasc7-1:Lectio1:s/.*(?=Quod)//s s/$/~/ @Tempora/Pasc7-1:Lectio2:s/ Hoc.*// [Lectio11] @Tempora/Pasc7-1:Lectio2:s/.*(?=Hoc)// [Lectio12] @Tempora/Pasc7-1:Lectio3