@Tempora/Nat29 [Officium] (rubrica 1963) Die V infra Octavam Nativitatis [Rank] (rubrica 1963) ;;Semiduplex II classis;;5;;ex Sancti/12-25 [Rule] 3 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas [Ant Matutinum] @TemporaM/Nat1-0tt [Lectio1] @Tempora/Nat30:Lectio7:s/_.*//s _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Hom. 1,7, in Nativ. Domini Pastóres quidem illi felíci gáudio festinárunt vidére quod audíerant: et quia ardénti amóre quæsiérunt, contínuo Salvatórem quem quæsiérunt, inveníre meruérunt. Sed et intellectuálium pastóres gregum, immo cuncti fidéles qua mentis indústria Christum quǽrere débeant, dictis páriter suis ostendérunt, et factis. Transeámus, ínquiunt, usque Béthlehem, et videámus hoc verbum quod factum est. Transeámus ergo et nos, fratres caríssimi, cogitándo usque Béthlehem civitátem David, et recolámus amándo quod in ea verbum caro factum est, atque ejus incarnatiónem dignis celebrémus honóribus. Transeámus, abjéctis concupiscéntiis carnálibus, toto mentis desidério usque Béthlehem supérnam, id est, domum panis vivi non manufáctam, sed ætérnam in cælis, et recolámus amándo, quia verbum caro factum est. Illo eum tota virtútum instántia sequámur, et sollícita cordis et córporis castigatióne procurémus, ut quem illi in præsépio vidére vagiéntem, nos in patris sólio mereámur vidére regnántem. [Responsory1] @SanctiM/12-25:Responsory11 [Lectio2] Et venérunt festinántes, et invenérunt Maríam et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio. Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Deum hóminem natum, simul et ejúsdem nativitátis minístros. Festinémus et nos, fratres mei, non pássibus pedum, sed bonórum proféctibus óperum vidére eándem glorificátam humanitátem cum ejúsdem minístris digna servitútis suæ mercéde remunerátis: festinémus vidére illum in divína Patris ac sua majestáte fulgéntem. Festinémus, inquam; nam non est tanta beatitúdo cum desídia ac torpóre quærénda, sed alácriter sunt Christi sequénda vestígia. Nam ipse cursum nostrum data manu juváre desíderat, delectatúrque audíre a nobis: Trahe nos post te, currémus in odórem unguentórum tuórum. Cítius ergo virtútum gréssibus sequámur, ut mereámur cónsequi. Nemo tardet convérti ad Dóminum, nemo dífferat de die in diem, ipsum per ómnia et ante ómnia precántes, ut gressus nostros dírigat secúndum elóquium suum, et non dominétur nostri omnis injustítia. [Responsory2] @Sancti/12-25:Responsory8 [Lectio3] Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de Púero hoc. Et nos, fratres dilectíssimi, quæ dicta sunt nobis de Salvatóre nostro Deo vero et hómine, ínterim pia fide percípere, et plena dilectióne festinémus amplécti, ut hæc in futúro perfécta cognitiónis visu comprehéndere valeámus. Hæc étenim sola ac vera est beatórum non solum hóminum, sed et Angelórum vita, fáciem perpétuo sui cérnere Creatóris, quam desiderábat ardénter Psalmísta, qui dicébat: Sitívit ánima mea ad Deum vivum, quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Cujus solíus visióne non autem ulla terrenárum rerum affluéntia desidérium suum satiári posse signávit, cum ait: Satiábor dum manifestábitur glória tua. Verum quia non otiósi ac désides, sed qui virtútum opéribus insúdant, divína contemplatióne sunt digni, sollícite præmísit: Ego autem cum justítia apparébo in conspéctu tuo. [Responsory3] @Tempora/Nat1-0:Responsory8 [MM Capitulum] @Psalterium/Special/Matutinum Special:MM Capitulum Nat:1-4 @Sancti/12-25:Versum 2 [Commemoratio 2] (rubrica tridentina nisi rubrica altovadensis) @Sancti/12-26:Octava @Sancti/12-27:Octava @Sancti/12-28:Octava [Commemoratio 3] (rubrica tridentina nisi rubrica altovadensis) @Sancti/12-26:Octava @Sancti/12-27:Octava @Sancti/12-28:Octava