@Tempora/Nat12 [Rank] @Tempora/Nat12::s/16/15 et 16/ [Rule] vide SanctiM/01-01 Feria Te Deum [Lectio1] !Rom 15:17-21 17 Hábeo ígitur glóriam in Christo Jesu ad Deum. 18 Non enim áudeo áliquid loqui eórum, quæ per me non éfficit Christus in obediéntiam géntium, verbo et factis: 19 in virtúte signórum, et prodigiórum, in virtúte Spíritus Sancti: ita ut ab Jerúsalem per circúitum usque ad Illýricum repléverim Evangélium Christi. 20 Sic autem prædicávi Evangélium hoc, non ubi nominátus est Christus, ne super aliénum fundaméntum ædificárem: 21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiátum de eo, vidébunt: et qui non audiérunt, intélligent. [Lectio2] !Rom 15:30-33 30 Obsecro ergo vos fratres per Dóminum nostrum Jesum Christum, et per caritátem Sancti Spíritus, ut adjuvétis me in oratiónibus vestris pro me ad Deum, 31 ut líberer ab infidélibus, qui sunt in Judǽa, et obséquii mei oblátio accépta fiat in Jerúsalem sanctis, 32 ut véniam ad vos in gáudio per voluntátem Dei, et refrígerer vobíscum. 33 Deus autem pacis sit cum ómnibus vobis. Amen. [Lectio3_] 25 Ei autem, qui potens est vos confirmáre juxta Evangélium meum, et prædicatiónem Jesu Christi, secúndum revelatiónem mystérii tempóribus ætérnis táciti 26 (quod nunc patefáctum est per Scriptúras prophetárum secúndum præcéptum ætérni Dei, ad obeditiónem fídei), in cunctis géntibus cógniti, 27 soli sapiénti Deo, per Jesum Christum, cui honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen. [Lectio3] @Tempora/Nat12:Lectio2:s/$/; 25-27/m @:Lectio3_