[Officium] Feria II infra Hebdomadam Quinquagesimæ [Rank] ;;Feria;;1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;2.1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro Génesis !Gen 13:1-6 1 Ascéndit ergo Abram de Ægýpto, ipse et uxor ejus, et ómnia quæ habébat, et Lot cum eo, ad austrálem plagam. 2 Erat autem dives valde in possessióne auri et argénti. 3 Reversúsque est per iter, quo vénerat, a merídie in Bethel, usque ad locum ubi prius fíxerat tabernáculum inter Bethel et Hai, 4 in loco altáris quod fécerat prius: et invocávit ibi nomen Dómini. 5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuérunt greges óvium, et arménta, et tabernácula. 6 Nec póterat eos cápere terra, ut habitárent simul: erat quippe substántia eórum multa, et nequíbant habitáre commúniter. [Responsory1] R. Movens Abram tabernáculum suum, venit et habitávit juxta convállem Mambre: * Ædificavítque ibi altáre Dómino. V. Dixit autem Dóminus ad eum: Leva óculos tuos, et vide: omnem terram, quam cónspicis tibi dabo, et sémini tuo in sempitérnum. R. Ædificavítque ibi altáre Dómino. [Lectio2] !Gen 13:7-11 7 Unde et facta est rixa inter pastóres gregum Abram et Lot. Eo autem témpore Chananǽus et Pherezǽus habitábant in terra illa. 8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit iúrgium inter me et te, et inter pastóres meos et pastóres tuos: fratres enim sumus. 9 Ecce univérsa terra coram te est: recéde a me, óbsecro: si ad sinístram íeris, ego déxteram tenébo: si tu déxteram elégeris, ego ad sinístram pergam. 10 Elevátis ítaque Lot óculis, vidit omnem circa regiónem Jordánis, quæ univérsa irrigabátur ántequam subvérteret Dóminus Sódomam et Gomórrham, sicut paradísus Dómini, et sicut Ægýptus veniéntibus in Segor. 11 Elegítque sibi Lot regiónem circa Jordánem, et recéssit ab oriénte. [Responsory2] R. Crédidit Abram Deo, et reputátum est ei ad justítiam: * Et ídeo amícus Dei factus est. V. Fuit autem justus coram Dómino, et ambulávit in viis ejus. R. Et ídeo amícus Dei factus est. [Lectio3] !Gen 13:11-16 11 Divisíque sunt altérutrum a fratre suo. 12 Abram habitávit in terra Chánaan; Lot vero morátus est in óppidis, quæ erant circa Jordánem, et habitávit in Sódomis. 13 Hómines autem Sodomítæ péssimi erant, et peccatóres coram Dómino nimis. 14 Dixítque Dóminus ad Abram, postquam divísus est ab eo Lot: Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilónem et merídiem, ad oriéntem et occidéntem. 15 Omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo, et sémini tuo usque in sempitérnum. 16 Faciámque semen tuum sicut púlverem terræ. [Responsory3] @Tempora/Quadp3-0:Responsory3 [Ant 3] (nisi rubrica cisterciensis) Et qui præíbant, * increpábant eum ut tacéret: ipse vero multo magis clamábat: Miserére mei, Fili David.