[Officium] Sabbato infra Hebdomadam Sexagesimæ [Rank] ;;Feria;;1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;2.1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro Génesis !Gen 11:10-15 10 Hæ sunt generatiónes Sem: Sem erat centum annórum quando génuit Arpháxad, biénnio post dilúvium. 11 Vixítque Sem, postquam génuit Arpháxad, quingéntis annis: et génuit fílios et fílias. 12 Porro Arpháxad vixit trigínta quinque annis, et génuit Sale. 13 Vixítque Arpháxad, postquam génuit Sale, trecéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias. 14 Sale quoque vixit trigínta annis, et génuit Heber. 15 Vixítque Sale, postquam génuit Heber, quadringéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias. [Responsory1] @Tempora/Quadp2-0:Responsory7 [Lectio2] !Gen 11:16-23 16 Vixit autem Heber trigínta quátuor annis, et génuit Phaleg. 17 Et vixit Heber postquam génuit Phaleg, quadringéntis trigínta annis: et génuit fílios et fílias. 18 Vixit quoque Phaleg trigínta annis, et génuit Reu. 19 Vixítque Phaleg, postquam génuit Reu, ducéntis novem annis: et génuit fílios et fílias. 20 Vixit autem Reu trigínta duóbus annis, et génuit Sarug. 21 Vixit quoque Reu, postquam génuit Sarug, ducéntis septem annis: et génuit fílios et fílias. 22 Vixit vero Sarug trigínta annis, et génuit Nachor. 23 Vixítque Sarug, postquam génuit Nachor, ducéntis annis: et génuit fílios et fílias. [Responsory2] @Tempora/Quadp2-0:Responsory8 [Lectio3] !Gen 11:24-30 24 Vixit autem Nachor vigínti novem annis, et génuit Thare. 25 Vixítque Nachor, postquam génuit Thare, centum decem et novem annis: et génuit fílios et fílias. 26 Vixítque Thare septuagínta annis, et génuit Abram, et Nachor, et Aran. 27 Hæ sunt autem generatiónes Thare: Thare génuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran génuit Lot. 28 Mortuúsque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitátis suæ, in Ur Chaldæórum. 29 Duxérunt autem Abram et Nachor uxóres: nomen uxóris Abram, Sárai: et nomen uxóris Nachor, Melcha fília Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. 30 Erat autem Sárai stérilis, nec habébat líberos. [Responsory3] @Tempora/Quadp2-1:Responsory1