[Officium] Dominica in Sexagesima [Rank] ;;Semiduplex;;5.6 [Rank] (rubrica 1570 aut rubrica 1888) ;;Semiduplex;;6.1 [Rank] (rubrica 196) ;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium(rubrica tridentina) Invit2 [Ant 1] Dixit Dóminus * ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: fac tibi arcam de lignis lævigátis, ut salvétur univérsum semen in ea. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Quadp1-0:Ant 3 [Oratio] Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra actióne confídimus: concéde propítius; ut, contra advérsa ómnia Doctóris géntium protectióne muniámur. $Per Dominum [Invit] @Tempora/Quadp1-0:Invit [Lectio1] De libro Génesis !Gen 5:31; 6:1-4 31 Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Japheth. 1 Cumque cœpíssent hómines multiplicári super terram, et fílias procreássent, 2 vidéntes fílii Dei fílias hóminum quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant. 3 Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum. 4 Gigántes autem erant super terram in diébus illis: postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum, illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi. [Responsory1] R. Dixit Dóminus ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte eórum, * Et ego dispérdam eos cum terra. V. Fac tibi arcam de lignis lævigátis, mansiúnculas in ea fácies. R. Et ego dispérdam eos cum terra. [Lectio2] !Gen 6:5-8 5 Videns autem Deus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore, 6 pœnítuit eum quod hóminem fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus, 7 Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres cæli: pœ́nitet enim me fecísse eos. 8 Noë vero invénit grátiam coram Dómino. [Responsory2] R. Noë, vir justus atque perféctus, cum Deo ambulávit: * Et fecit ómnia quæcúmque præcépit ei Deus. V. Fecit sibi arcam, ut salvarétur univérsum semen. R. Et fecit ómnia quæcúmque præcépit ei Deus. [Lectio3] !Gen 6:9-15 9 Hæ sunt generatiónes Noë: Noë vir justus atque perféctus fuit in generatiónibus suis; cum Deo ambulávit. 10 Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Japheth. 11 Corrúpta est autem terra coram Deo, et repléta est iniquitáte. 12 Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram), 13 dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra. 14 Fac tibi arcam de lignis lævigátis; mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus. 15 Et sic fácies eam: trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubitórum altitúdo illíus. [Responsory3] R. Quadragínta dies et noctes apérti sunt cæli, et ex omni carne habénte spíritum vitæ ingréssa sunt in arcam: * Et clausit a foris óstium Dóminus. V. In artículo diéi illíus ingréssus est Noë in arcam et fílii ejus, et uxor illíus et uxóres filiórum ejus. R. Et clausit a foris óstium Dóminus. &Gloria R. Et clausit a foris óstium Dóminus. [Lectio4] Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Noë et arca !Cap. 4. circa med. Habes, quia irátus Dóminus est: quóniam quamvis cogitáret, hoc est sciret, quia homo pósitus in terræ regióne, carnem portans, sine peccáto esse non possit, (terra enim velut quidam tentatiónum locus est, caróque corruptélæ illécebra) tamen cum habérent mentem ratiónis capácem, virtutémque ánimæ infusam córpori, sine consideratióne áliqua in lapsum ruérunt, ex quo revocáre se nollent. Neque enim Deus cógitat sicut hómines, ut áliqua ei nova succédat senténtia, neque iráscitur quasi mutábilis: sed ídeo hæc legúntur, ut exprimátur peccatórum nostrórum acérbitas, quæ divínam merúerit offénsam: tamquam eoúsque incréverit culpa, ut étiam Deus, qui naturáliter non movétur aut ira, aut ódio, aut passióne ulla, provocátus videátur ad iracúndiam. [Responsory4] R. Ædificávit Noë altáre Dómino, ófferens super illud holocáustum: odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et benedíxit ei, dicens: * Créscite, et multiplicámini, et repléte terram. V. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos. R. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram. [Lectio5] Minitátus est prætérea, quod deléret hóminem. Ab hómine, inquit, usque ad pecus, et a reptílibus usque ad volatília delébo. Quid læserant irrationabília? Sed quia propter hóminem illa facta erant, eo útique deléto, propter quem facta sunt, cónsequens erat, ut étiam illa deleréntur, quia non erat qui his uterétur. Sensu autem altióre illud manifestátur: quia homo mens est, quæ est ratiónis capax. Homo enim definítur ánimal vivum, mortále, rationábile. Principáli ígitur exstíncto, étiam sensus omnis exstínguitur: eo quod nihil réliqui ad salútem supérsit, cum salútis fundaméntum virtus defécerit. [Responsory5] R. Ponam arcum meum in núbibus cæli, dixit Dóminus ad Noë: * Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi tecum. V. Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus. R. Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi tecum. [Lectio6] Ad condemnatiónem autem ceterórum, et ad expressiónem pietátis divínæ, dícitur Noë apud Deum grátiam invenísse. Simul osténditur, quod hóminem justum non obúmbret aliórum offénsio, quando ipse ad totíus géneris reservátur seminárium. Qui non generatiónis nobilitáte, sed justítiæ et perfectiónis mérito laudátur. Probáti enim viri genus, virtútis prosápia est: quia sicut hóminum genus hómines, ita animárum genus virtútes sunt. Etenim famíliæ hóminum splendóre géneris nobilitántur, animárum autem clarificátur grátia splendóre virtútis. [Responsory6] R. Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus, non adíciam ultra aquas dilúvii super terram: pacti mei recordábor, * Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem. V. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram. R. Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem. &Gloria R. Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 8:4-15 In illo témpore: Cum autem turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad Jesum, dixit per similitúdinem: Exiit qui séminat, semináre semen suum. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 15 in Evangelia Léctio sancti Evangélii, quam modo, fratres caríssimi, audístis, expositióne non índiget, sed admonitióne. Quam enim per semetípsam Véritas expósuit, hanc discútere humána fragílitas non præsúmat. Sed est quod sollícite in hac ipsa expositióne Domínica pensáre debeámus: quia si nos vobis semen verbum, agrum mundum, vólucres dæmónia, spinas divítias significáre dicerémus ad credéndum nobis mens fórsitan vestra dubitáret. Unde et idem Dóminus per semetípsum dignátus est expónere quod dicébat, ut sciátis rerum significatiónes quǽrere in iis étiam, quæ per semetípsum nóluit explanáre. [Responsory7] R. Benedíxit Deus Noë, et fíliis ejus, et dixit ad eos: * Créscite, et multiplicámini, et repléte terram. V. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos. R. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram. [Lectio8] Exponéndo ergo quod dixit, figuráte se loqui innótuit: quátenus certos nos rédderet, cum vobis nostra fragílitas verbórum illíus figúras aperíret. Quis enim mihi umquam créderet, si spinas divítias interpretári voluíssem? máxime cum illæ pugnant, istæ deléctent. Et tamen spinæ sunt, quia cogitatiónum suárum punctiónibus mentem lácerant: et cum usque ad peccátum pértrahunt, quasi inflícto vúlnere cruéntant. Quas bene hoc in loco, álio Evangelísta testánte, nequáquam Dóminus divítias, sed falláces divítias appéllat. [Responsory8] R. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos: * Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram. V. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram. R. Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram. [Lectio9] Falláces enim sunt, quæ nobíscum diu permanére non possunt: falláces sunt, quæ mentis nostræ inópiam non expéllunt. Solæ autem divítiæ veræ sunt, quæ nos dívites virtútibus fáciunt. Si ergo, fratres caríssimi, esse dívites cúpitis, veras divítias amáte. Si culmen veri honóris quæritis, ad cæléste regnum téndite. Si glóriam dignitátum dilígitis, in illa supérna Angelórum cúria adscríbi festináte. Verba Dómini, quæ aure percípitis, mente retinéte. Cibus enim mentis est sermo Dei: et quasi accéptus cibus stómacho languénte rejícitur, quando audítus sermo in ventre memóriæ non tenétur. Sed quisquis aliménta non rétinet, hujus profécto vita desperátur. [Responsory9] R. Cum turba plúrima convenírent ad Jesum, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem: * Exiit qui séminat, semináre semen suum. V. Et dum séminat, áliud cécidit in terram bonam, et ortum fecit fructum céntuplum. R. Exiit qui séminat, semináre semen suum. &Gloria R. Exiit qui séminat, semináre semen suum. [Ant Laudes] Secúndum magnam misericórdiam * tuam miserére mei, Deus. Si mihi Dóminus * salvátor fúerit, non timébo, quid fáciat mihi homo. In velaménto * clamávi valde dilúculo: Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo. Hymnum dicámus * Dómino Deo nostro. In excélsis, * laudáte Deum. (sed rubrica tridentina aut rubrica monastica) In týmpano et choro, * in chordis et órgano, laudáte Deum. [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) Fortitúdo mea, * et laus mea Dóminus, exaudívit vocem meam, et factus est mihi in salútem. [Capitulum Laudes] !2 Cor 11:19-20 v. Fratres: Libénter suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes: sustinétis enim si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit. $Deo gratias [Responsory Laudes] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Quadp1-0 [Versum 2] (nisi rubrica cisterciensis) @Tempora/Quadp1-0 [Ant 2] Cum turba * plúrima convenírent ad Jesum, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem: Exiit qui séminat, semináre semen suum. [Ant Prima] Semen cécidit * in terram bonam, et áttulit fructum in patiéntia. [Ant Prima] (rubrica cisterciensis) Si culmen * veri honóris quæritis, ad cœléstem pátriam quantócius properáte. [Ant Tertia] Qui verbum Dei * rétinent corde perfécto et óptimo, fructum áfferunt in patiéntia. [Ant Tertia] (rubrica cisterciensis) Semen est * Verbum Dei, sator autem Christus: omnis qui audit eum, manébit in ætérnum. [Ant Sexta] Semen cécidit * in terram bonam, et áttulit fructum, áliud centésimum, et áliud sexagésimum. [Ant Sexta] (rubrica cisterciensis) Qui verbum Dei rétinent * corde perfécto et óptimo, fructum áfferunt in patiéntia. [Capitulum Sexta] !2 Cor 11:25 v. Ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum: ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui. $Deo gratias [Ant Nona] Si vere, fratres, * dívites esse cúpitis, veras divítias amáte. [Capitulum Nona] !2 Cor 12:9 v. Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. $Deo gratias [Ant 3] Vobis datum est * nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis, dixit Jesus discípulis suis. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Jesus hæc dicens, clamábat: * Qui habet aures audiéndi, áudiat.