[Officium] Sabbato Sancto [Rank] ;;Feria privilegiata Duplex I classis;;7 [Rule] Psalmi minores Dominica Antiphonas horas Omit Incipit Invitatorium Hymnus Capitulum Lectio Commemoratio Antiphona finalis Preces Suffragium Conclusion Martyrologium De Officium Capituli Limit Benedictiones Oratio(rubrica 1955 aut rubrica 196) 9 lectiones 1960 Capitulum Versum 2 ad Laudes tantum Minores sine Antiphona Feria [Ant Matutinum] In pace * in idípsum, dórmiam et requiéscam.;;4 Habitábit * in tabernáculo tuo, requiéscet in monte sancto tuo.;;14 Caro mea * requiéscet in spe.;;15 V. In pace in idípsum. R. Dórmiam et requiéscam. Elevámini, * portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.;;23 Credo vidére * bona Dómini in terra vivéntium.;;26 Dómine, * abstraxísti ab ínferis ánimam meam.;;29 V. Tu autem, Dómine, miserére mei. R. Et resúscita me, et retríbuam eis. Deus ádjuvat me, * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.;;53 In pace * factus est locus ejus, et in Sion habitátio ejus.;;75 Factus sum * sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber.;;87 V. In pace factus est locus ejus. R. Et in Sion habitátio ejus. [Lectio1] De Lamentatióne Jeremíæ Prophétæ !Lam 3:22-30 22 Heth. Misericórdiæ Dómini quia non sumus consúmpti: quia non defecérunt miseratiónes ejus. 23 Heth. Novi dilúculo, multa est fides tua. 24 Heth. Pars mea Dóminus, dixit ánima mea: proptérea exspectábo eum. 25 Teth. Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. 26 Teth. Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dei. 27 Teth. Bonum est viro cum portáverit jugum ab adulescéntia sua. 28 Jod. Sedébit solitárius, et tacébit: quia levávit super se. 29 Jod. Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes. 30 Jod. Dabit percutiénti se maxíllam, saturábitur oppróbriis. v. Jerúsalem, Jerúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum. [Responsory1] R. Sicut ovis ad occisiónem ductus est, et dum male tractarétur, non apéruit os suum: tráditus est ad mortem, * Ut vivificáret pópulum suum. V. Trádidit in mortem ánimam suam, et inter scelerátos reputátus est. R. Ut vivificáret pópulum suum. [Lectio2] !Lam 4:1-6 1 Aleph. Quómodo obscurátum est aurum, mutátus est color óptimus, dispérsi sunt lápides sanctuárii in cápite ómnium plateárum? 2 Beth. Fílii Sion íncliti, et amícti auro primo: quómodo reputáti sunt in vasa téstea, opus mánuum fíguli? 3 Ghimel. Sed et lámiæ nudavérunt mammam, lactavérunt cátulos suos: fília pópuli mei crudélis, quasi strúthio in desérto. 4 Daleth. Adhǽsit lingua lacténtis ad palátum ejus in siti: párvuli petiérunt panem, et non erat qui frángeret eis. 5 He. Qui vescebántur voluptuóse, interiérunt in viis: qui nutriebántur in cróceis, amplexáti sunt stércora. 6 Vau. Et major effécta est iníquitas fíliæ pópuli mei peccáto Sodomórum, quæ subvérsa est in moménto, et non cepérunt in ea manus. v. Jerúsalem, Jerúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum. [Responsory2] R. Jerúsalem, surge, et éxue te véstibus jucunditátis: indúere cínere et cilício, * Quia in te occísus est Salvátor Israël. V. Deduc quasi torréntem lácrimas per diem et noctem, et non táceat pupílla óculi tui. R. Quia in te occísus est Salvátor Israël. [Lectio3] Incipit Orátio Jeremíæ Prophétæ !Lam 5:1-11 1 Recordáre, Dómine, quid accíderit nobis: intuére, et réspice oppróbrium nostrum. 2 Heréditas nostra versa est ad aliénos: domus nostræ ad extráneos. 3 Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ. 4 Aquam nostram pecúnia bíbimus: ligna nostra prétio comparávimus. 5 Cervícibus nostris minabámur, lassis non dabátur réquies. 6 Ægýpto dédimus manum, et Assýriis, ut saturarémur pane. 7 Patres nostri peccavérunt, et non sunt: et nos iniquitátes eórum portávimus. 8 Servi domináti sunt nostri: non fuit qui redímeret de manu eórum. 9 In animábus nostris afferebámus panem nobis, a fácie gládii in desérto. 10 Pellis nostra quasi clíbanus exústa est a fácie tempestátum famis. 11 Mulíeres in Sion humiliavérunt, et vírgines in civitátibus Juda. v. Jerúsalem, Jerúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum. [Responsory3] R. Plange quasi virgo, plebs mea: ululáte, pastóres, in cínere et cilício: * Quia venit dies Dómini magna, et amára valde. V. Accíngite vos, sacerdótes, et plángite, minístri altáris, aspérgite vos cínere. R. Quia venit dies Dómini magna, et amára valde. &Gloria R. Plange quasi virgo, plebs mea: ululáte, pastóres, in cínere et cilício: * Quia venit dies Dómini magna, et amára valde. [Lectio4] Ex Tractátu sancti Augustíni Epíscopi super Psalmos !In Psalmum 63 versum 7 Accédet homo ad cor altum, et exaltábitur Deus. Illi dixérunt: Quis nos vidébit? Defecérunt scrutántes scrutatiónes, consília mala. Accéssit homo ad ipsa consília, passus est se tenéri ut homo. Non enim tenerétur nisi homo, aut viderétur nisi homo, aut cæderétur nisi homo, aut crucifigerétur, aut morerétur nisi homo. Accéssit ergo homo ad illas omnes passiónes, quæ in illo nihil valérent, nisi esset homo. Sed si ille non esset homo, non liberarétur homo. Accéssit homo ad cor altum, id est, cor secrétum, obíciens aspéctibus humánis hóminem, servans intus Deum: celans formam Dei, in qua æquális est Patri, et ófferens formam servi, qua minor est Patre. [Responsory4] R. Recéssit pastor noster, fons aquæ vivæ, ad cujus tránsitum sol obscurátus est: * Nam et ille captus est, qui captívum tenébat primum hóminem: hódie portas mortis et seras páriter Salvátor noster disrúpit. V. Destrúxit quidem claustra inférni, et subvértit poténtias diáboli. R. Nam et ille captus est, qui captívum tenébat primum hóminem: hódie portas mortis et seras páriter Salvátor noster disrúpit. [Lectio5] Quo perduxérunt illas scrutatiónes suas, quas perscrutántes defecérunt, ut étiam mórtuo Dómino et sepúlto, custódes pónerent ad sepúlcrum? Dixérunt enim Piláto: Sedúctor ille: hoc appellabátur nómine Dóminus Jesus Christus, ad solátium servórum suórum, quando dicúntur seductóres: ergo illi Piláto: Sedúctor ille, ínquiunt, dixit adhuc vivens: Post tres dies resúrgam. Jube ítaque custodíri sepúlcrum usque in diem tértium, ne forte véniant discípuli ejus, et furéntur eum, et dicant plebi: Surréxit a mórtuis: et erit novíssimus error pejor prióre. Ait illis Pilátus: Habétis custódiam, ite, custodíte sicut scitis. Illi autem abeúntes, muniérunt sepúlcrum, signántes lápidem cum custódibus. [Responsory5] R. O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite, et vidéte, * Si est dolor símilis sicut dolor meus. V. Atténdite, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum. R. Si est dolor símilis sicut dolor meus. [Lectio6] Posuérunt custódes mílites ad sepúlcrum. Concússa terra Dóminus resurréxit: mirácula facta sunt tália circa sepúlcrum, ut et ipsi mílites, qui custódes advénerant, testes fíerent, si vellent vera nuntiáre. Sed avarítia illa, quæ captivávit discípulum cómitem Christi, captivávit et mílitem custódem sepúlcri. Damus, ínquiunt, vobis pecúniam: et dícite, quia vobis dormiéntibus venérunt discípuli ejus, et abstulérunt eum. Vere defecérunt scrutántes scrutatiónes. Quid est quod dixísti, o infélix astútia? Tantúmne déseris lucem consílii pietátis, et in profúnda versútiæ demérgeris, ut hoc dicas: Dícite quia vobis dormiéntibus venérunt discípuli ejus, et abstulérunt eum? Dormiéntes testes ádhibes: vere tu ipse obdormísti, qui scrutándo tália defecísti. [Responsory6] R. Ecce quómodo móritur justus, et nemo pércipit corde: et viri justi tollúntur, et nemo consíderat: a fácie iniquitátis sublátus est justus: * Et erit in pace memória ejus. V. Tamquam agnus coram tondénte se obmútuit, et non apéruit os suum: de angústia et de judício sublátus est. R. Et erit in pace memória ejus. &Gloria R. Ecce quómodo móritur justus, et nemo pércipit corde: et viri justi tollúntur, et nemo consíderat: a fácie iniquitátis sublátus est justus: * Et erit in pace memória ejus. [Lectio7] De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos !Heb 9:11-14 11 Christus assístens Póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis: 12 neque per sánguinem hircórum, aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. 13 Si enim sanguis hircórum, et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis: 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti? [Responsory7] R. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum, * Advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus. V. Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? R. Advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus. [Lectio8] !Heb 9:15-18 15 Et ídeo novi testaménti mediátor est: ut, morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis. 16 Ubi enim testaméntum est: mors necésse est intercédat testatóris. 17 Testaméntum enim in mórtuis confirmátum est: alióquin nondum valet, dum vivit qui testátus est. 18 Unde nec primum quidem sine sánguine dedicátum est. [Responsory8] R. Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * Factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber. V. Posuérunt me in lacu inferióri, in tenebrósis, et in umbra mortis. R. Factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber. [Lectio9] !Heb 9:19-22 19 Lecto enim omni mandáto legis a Móyse univérso pópulo: accípiens sánguinem vitulórum, et hircórum cum aqua et lana coccínea, et hyssópo: ipsum quoque librum, et omnem pópulum aspérsit, 20 dicens: Hic sanguis testaménti, quod mandávit ad vos Deus. 21 Etiam tabernáculum, et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspérsit: 22 et ómnia pene in sánguine secúndum legem mundántur: et sine sánguinis effusióne non fit remíssio. [Responsory9] R. Sepúlto Dómino, signátum est monuméntum, volvéntes lápidem ad óstium monuménti: * Ponéntes mílites, qui custodírent illum. V. Accedéntes príncipes sacerdótum ad Pilátum, petiérunt illum. R. Ponéntes mílites, qui custodírent illum. &Gloria R. Sepúlto Dómino, signátum est monuméntum, volvéntes lápidem ad óstium monuménti: * Ponéntes mílites, qui custodírent illum. [Oratio Matutinum] @Tempora/Quad6-4 [Ant Laudes] O mors, * ero mors tua, morsus tuus ero, inférne. Plangent eum * quasi unigénitum, quia ínnocens Dóminus occísus est. (sed rubrica tridentina nisi rubrica cisterciensis) Plangent eum * quasi unigénitum, quia ínnocens Dóminus occísus est.;;42 Atténdite * univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum. A porta ínferi * érue, Dómine, ánimam meam.;;222 O vos omnes, * qui transítis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus. [Versum 2] V. Caro mea requiéscet in spe. R. Et non dabis Sanctum tuum vidére corruptiónem. [Ant 2] Mulíeres * sedéntes ad monuméntum lamentabántur, flentes Dóminum. [Oratio 2] @Tempora/Quad6-4:Oratio:s/usque ad mortem/usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen/