[Officium] Feria Secunda Majoris Hebdomadæ [Officium] (rubrica 1955 aut rubrica 196) Feria Secunda Hebdomadæ Sanctæ [Rank] ;;Feria privilegiata;;6.9 [Rank] (rubrica 1955 aut rubrica 196) ;;Feria privilegiata;;7 [Rule] Antiphonas horas Feria [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 12:1-9 Ante sex dies Paschæ venit Jesus Bethániam, ubi Lázarus fúerat mórtuus, quem suscitávit Jesus. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractus 50 in Joann., post initium Ne putárent hómines phantásma esse factum, quia mórtuus resurréxit, Lázarus unus erat ex recumbéntibus: vivébat, loquebátur, epulabátur, véritas ostendebátur, infidélitas Judæórum confundebátur. Discumbébat ergo Jesus cum Lázaro, et céteris: ministrábat Martha, una ex soróribus Lázari. María vero, áltera soror Lázari, accépit libram unguénti nardi pístici pretiósi, et unxit pedes Jesu, et extérsit capíllis suis pedes ejus, et domus impléta est ex odóre unguénti. Factum audívimus: mystérium requirámus. [Responsory1] R. Viri ímpii dixérunt: Opprimámus virum justum injúste, et deglutiámus eum tamquam inférnus vivum: auferámus memóriam illíus de terra: et de spóliis ejus sortem mittámus inter nos: ipsi enim homicídæ thesaurizavérunt sibi mala. * Insipiéntes et malígni odérunt sapiéntiam: et rei facti sunt in cogitatiónibus suis. V. Hæc cogitavérunt, et erravérunt: et excæcávit illos malítia eórum. R. Insipiéntes et malígni odérunt sapiéntiam: et rei facti sunt in cogitatiónibus suis. [Lectio2] Quæcúmque ánima fidélis vis esse, cum María unge pedes Dómini pretióso unguénto. Unguéntum illud justítia fuit, ídeo libra fuit: erat autem unguéntum nardi pístici pretiósi. Quod ait, pístici, locum áliquem crédere debémus, unde hoc erat unguéntum pretiósum: nec tamen hoc vacat, et sacraménto óptime cónsonat. Pistis Græce, fides Latíne dícitur. Quærébas operári justítiam. Justus ex fide vivit. Unge pedes Jesu bene vivéndo: Domínica sectáre vestígia. Capíllis terge: si habes supérflua, da paupéribus, et Dómini pedes tersísti: capílli enim supérflua córporis vidéntur. Habes quod agas de supérfluis tuis: tibi supérflua sunt, sed Dómini pédibus necessária sunt. Forte in terra Dómini pedes índigent. [Responsory2] R. Oppróbrium factus sum nimis inimícis meis: vidérunt me, et movérunt cápita sua: * Adjuva me, Dómine, Deus meus. V. Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me. R. Adjuva me, Dómine, Deus meus. [Lectio3] De quibus enim, nisi de membris suis in fine dictúrus est: Cum uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis? Supérflua vestra impendístis: sed pédibus meis obsecúti estis. Domus autem impléta est odóre: mundus implétus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt, et Christiáni vocántur, injúriam Christo fáciunt: de quálibus dictum est, quod per eos nomen Dómini blasphemátur. Si per tales nomen Dei blasphemátur, per bonos nomen Dómini laudátur. Audi Apóstolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco. [Responsory3] R. Insurrexérunt in me viri iníqui absque misericórdia, quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere, et lánceis suis vulneravérunt me: et concússa sunt ómnia ossa mea: * Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram. V. Effudérunt furórem suum in me: fremuérunt contra me déntibus suis. R. Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram. &Gloria R. Insurrexérunt in me viri iníqui absque misericórdia, quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere, et lánceis suis vulneravérunt me: et concússa sunt ómnia ossa mea: * Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram. [Ant Laudes] Fáciem meam * non avérti ab increpántibus, et conspuéntibus in me. Frámea, suscitáre * advérsus eos, qui dispérgunt gregem meum. Appendérunt * mercédem meam trigínta argénteis: quibus appretiátus sum ab eis. Inundavérunt aquæ * super caput meum: dixi, Périi: invocábo nomen tuum, Dómine Deus. Lábia insurgéntium, * et cogitatiónes eórum vide, Dómine. [Ant 2] Clarífica me, Pater, * apud temetípsum claritáte, quam hábui priúsquam mundus fíeret. [Ant 2] (rubrica cisterciensis aut rubrica praedicatorum) Non habéres * in me potestátem, nisi désuper tibi datum fuísset. [Oratio 2] Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in tot advérsis ex nostra infirmitáte defícimus; intercedénte unigéniti Fílii tui passióne respirémus: $Qui tecum [Ant 3] Non habéres * in me potestátem, nisi désuper tibi datum fuísset. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Recordáre * mei, Dómine, et tuére me ab his, qui persequúntur me. [Oratio 3] Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et ad benefícia recolénda, quibus nos instauráre dignátus es, tríbue veníre gaudéntes. $Per Dominum